|
|
Text
|
Traducere
|
Obs.
|
|
005.000
|
|
|
|
|
|
1] Africam
Graeci Libyam appellavere et mare ante eam Libycum; Aegyptio finitur, nec
alia pars terrarum pauciores recipit sinus, longe ab occidente litorum
obliquo spatio. populorum eius oppidorumque nomina vel maxime sunt
ineffabilia praeterquam ipsorum linguis, et alias castella ferme
inhabitant.(Ptolemy,Geog. 4.1)
|
|
|
|
005.002
|
Principio
terrarum Mauretaniae appellantur, usque ad C. Caesarem Germanici filium
regna, saevitia eius in duas divisere provincias. promunturium oceani extumum
Ampelusia nominatur a Graecis. oppida fuere Lissa et Cottae ultra columnas
Herculis, nunc est Tingi, quondam ab Antaeo conditum, postea a Claudio
Caesare, cum coloniam facerete, appellatum Traducta Iulia. abest a Baelone
oppido Baeticae proximo traiectu XXX. ab eo XXV in ora oceani colonia Augusti
Iulia Constantia Zulil, regum dicioni exempta et iura in Baeticam petere
iussa. ab ea XXXV colonia a Claudio Caesare facta Lixos, vel fabulosissime
antiquis narrata:
|
|
|
|
005.003
|
ibi
regia Antaei certamenque cum Hercule et Hesperidum horti. adfunditur autem
aestuarium e mari flexuoso meatu, in quo dracones custodiae instar fuisse
nunc interpretantur. amplectitur intra se insulam, quam solam e vicino tractu
aliquanto excelsiore non tamen aestus maris inundant. exstat in ea et ara
Herculis nec praeter oleastros aliud ex narrato illo aurifero nemore.
|
|
|
|
005.004
|
minus
profecto mirentur portentosa Graeciae mendacia de his et amne Lixo prodita
qui cogitent nostros nuperque paulo minus monstrifica quaedam de iisdem tradidisse,
praevalidam hanc urbem maioremque Magna Carthagine, praeterea ex adverso eius
sitam et prope inmenso tractu ab Tingi, quaeque alia Cornelius Nepos
avidissime credidit.
|
|
|
|
005.005
|
ab
Lixo XL in mediterraneo altera Augusta colonia est Babba, Iulia Campestris
appellata, et tertia Banasa LXXV p., Valentia cognominata. ab ea XXXV
Volubile oppidum, tantundem a mari utroque distans. at in ora a Lixo L amnis
Sububus, praeter Banasam coloniam defluens, magnificus et navigabilis. ab eo
totidem milibus oppidum Sala, eiusdem nominis fluvio inpositum, iam
solitudinibus vicinum elephantorumque gregibus infestum, multo tamen magis
Autololum gente, per quam iter est ad montem Africae vel fabulosissimum
Atlantem.
|
|
|
|
005.006
|
E
mediis hunc harenis in caelum attolli prodidere, asperum, squalentem qua
vergat ad litora oceani, cui conomen inposuit, eundem opacum nemorosumque et
scatebris fontium riguum qua spectet Africam, fructibus omnium generum sponte
ita subnascentibus, ut numquam satias voluptatibus desit.
|
|
|
|
005.007
|
incolarum
neminem interdiu cerni; silere omnia haut alio quam solitudinum horrore;
subire tacitam religionem animos propius accedentium praeterque horrorem
elati subter nubila atque in vicina lunaris circuli. eundem noctibus micare
crebris ignibus, Aegipanum Satyrorumque lascivia inpleri, tibiarum ac
fistulae cantu tympanorumque et cymbalorum sonitu strepere. haec celebrati
auctores prodidere praeter Herculi et Perseo laborata ibi. spatium ad eum
inmensum incertumque.
|
|
|
|
005.008
|
fuere
et Hannonis Carthaginiensium ducis commentarii Punicis rebus florentissimis
explorare ambitum Africae iussi, quem secuti plerique e Graecis nostrisque et
alia quidem fabulosa et urbes multas ab eo conditas ibi prodidere, quarum nec
memoria alia nec vestigium exstat.
|
|
|
|
005.009
|
Scipione
Aemiliano res in Africa gerente Polybius annalium conditor, ab eo accepta
classe scrutandi illius orbis gratia circumvectus, prodidit a monte eo ad
occasum versus saltus plenos feris, quas generat Africa; ad flumen Anatim
CCCCLXXXXVI, ab eo Lixum CCV. Agrippa Lixum a Gaditano freto CXII abesse;
inde sinum qui vocetur Sagigi, oppidum in promunturio Mulelacha, flumina
Sububam et Salat, portum Rutubis a Lixo CCXXIIII, inde promunturium Solis,
portum Rhysaddir, Gaetulos Autoteles, flumen Quosenum, gentes Selatitos et
Masatos, flumen Masathat, flumen Darat, in quo crocodilos gigni.
|
|
|
|
005.010
|
dein
sinum DCXVI includi montis Bracae promunturio excurrente in occasum, quod
appelletur Surrentium. postea flumen Salsum, ultra quod Aethiopas Perorsos,
quorum a tergo Pharusios. his iungi in mediterraneo Gaetulos Daras, at in ora
Aethiopas Daratitas, flumen Bambotum, crocodilis et hippopotamis refertum. ab
eo montes perpetuos usque ad eum, quem Theon Ocema dicemus. inde ad
promunturium Hesperu navigationem dierum ac noctium decem. in medio eo spatio
Atlantem locavit, ceteris omnibus in extremis Mauretaniae proditum.
|
|
|
|
005.011
|
Romana
arma primum Claudio principe in Mauretania bellavere, Ptolemaeum regem a Gaio
Caesare interemptum ulciscente liberto Aedemone, refugientibusque barbaris
ventum constat ad montem Atlantem. nec solum consulatu perfunctis atque e
senatu ducibus, qui tum res gessere, sed equitibus quoque Romanis, qui ex eo
preafuere ibi, Atlantem penetrasse in gloria fuit.
|
|
|
|
005.012
|
quinque
sunt, ut diximus, Romanae coloniae in ea provincia, perviumque famae videri
potest, sed id plerumque fallacissimum experimento deprehenditur, quia
dignitates, si indagare vera pigeat, ignorantiae pudore mentiri non piget,
haut alio fidei proniore lapsu quam ubi falsae rei gravis auctor existit.
equidem minus miror inconperta quaedam esse equestris ordinis viris, iam vero
et senatum inde intrantibus, quam luxuriae, cuius efficacissima vis sentitur
atque maxima, cum ebori, citro silvae exquirantur, omnes scipuli Gaetuli
muricibus, purpuris.
|
|
|
|
005.013
|
indigenae
tamen tradunt in ora ab Salat CL flumen Asanam, marino haustu, sed portu
spectabile, mox amnem, quem vocant Fut, ab eo ad Dirim — hoc enim Atlanti
nomen esse eorum lingua convenit —CC, interveniente flumine, cui nomen est
Ivor. ibi pauca extare circa vestigia habitati quondam soli, vinearum
palmetorumque reliquias.
|
|
|
|
005.014
|
Suetonius
Paulinus, quem consulem vidimus, primus Romanorum ducum transgressus quoque
Atlantem aliquot milium spatio, prodidit de excelsitate quidem eius quae
ceteri, imas radices densis altisque repletas silvis incognito genere
arborum, proceritatem spectabilem esse enodi nitore, frondes cupressi similes
praeterquem gravitate odoris, tenui eas obduci lanugine, quibus addita arte
posse quales e bombyce vestes confici. verticem altis etiam aestate operiri
nivibus.
|
|
|
|
005.015
|
decumis
se eo pervenisse castris et ultra ad fluvium, qui Ger vocatur, per
solitudines nigri pulveris, eminentibus interdum velut exustis cautibus, loca
inhabitabilia fervore, quamquam hiberno tempore, experto. qui proximos
inhabitent saltus, refertos elephantorum ferarumque et serpentium omni
genere, Canarios appellari, quippe victum eius animalis promiscuum iis esse
et dividua ferarum viscera.
|
|
|
|
005.016
|
iunctam
Aethiopum gentem, quos Perorsos vocant, satis constat. Iuba Ptolemaei pater,
qui primus utrique Mauretaniae imperitavit, studiorum claritate memorabilior
etiam quam regno, similia prodidit de Atlante, praeterque gigni herbam ibi
euphorbeam nomine, ab inventore medico suo appellatam. cuius lacteum sucum
miris laudibus celebrat in claritate visus contraque serpentes et venena
omnia privatim dicato volumine. et satis superque de Atlante.
|
|
|
|
005.017
|
Tingitanae
provinciae longitudo CLXX est. gentes in ea: quondam praecipua Maurorum —
unde nomen — quos plerique Maurusios dixerunt, attenuata bellis ad paucas
recidit familias. proxima illi Masaesylorum fuerat; simili modo extincta est.
Gaetulae nunc tenent gentes, Baniurae multoque validissimi Autololes et horum
pars quondam Nesimi, qui avolsi iis propriam fecere gentem versi ad
Aethiopas.
|
|
|
|
005.018
|
ipsa
provincia ab oriente montuosa fert elephantos, in Abila quoque monte et quos
Septem Fratres a simili altitudine appellant. freto imminent iuncti Abilae. ab
iis ora interni maris, flumen Tamuda navigabile, quondam et oppidum, flumen
Laud, et ipsum navigiorum capax.Rhysaddiroppidum et portus, Malvane fluvius
navigabilis.(Ptolemy,Geog. 4.2)
|
|
|
|
005.019
|
Siga
oppidum ex adverso Malacae in Hispania siti, Syphacis regia, alterius iam
Mauretaniae. namque diu regum nomina obtinuere, ut Bogutiana appellaretur
extuma, itemque Bocchi quae Caesariensis. ab ea portus Magnus, a spatio
appellatus, civium Romanorum oppido. amnis Mulucha, Bocchi Masaesylorumque
finis. Quiza Cenitana peregrinorum oppidum, Arsennaria Latinorum,III a mari;
|
|
|
|
005.020
|
Cartenna,
colonia Augusti legione secunda, item colonia eiusdem deducta cohorte
praetoria Gunugu. promunturium Apollinis oppidumque ibi celeberrimum
Caesarea, ante vocitatum Iol, Iubae regia a Divo Claudio coloniae iure
donata; eiusdem iussu deductis veteranis Oppidum Novum et Latio dato Tipasa,
itemque a Vespasiano Imperatore eodem munere donatum Icosium; colonia Augusti
Rusguniae, Rusucuriu civitate honoratum a Claudio, Rusazus colonia Augusti,
Saldae colonia eiusdem, item Igilgili;
|
|
|
|
005.021
|
oppidum
Tucca, inpositum mari et flumini Ampsagae. intus colonia Augusta, quae item
Succhabar, item Tubusuptu, civitates Timici, Tigavae. flumina Sardabal, Aves,
Nabar. gens Macurebi, flumen Usar, gens Nababes. flumen Ampsaga abest a
Caesarea CCCXXII. utriusque Mauretaniae longitudo |X|:XXXVIII, latitudo
CCCCLXVII.
|
|
|
|
005.022
|
Ab
Ampsaga Numidia est, Masinissae clara nomine, Metagonitis terra a Graecis
appellata, Numidae vero Nomades a permutandis pabulis, mapalia sua, hoc est
domos, plaustris circumferentes. oppida Chullu, Rusicade, et ab eo ad XLVIII
in mediterraneo colonia Cirta Sittianorum cognomine, et alia intus Sicca
liberumque oppidum Bulla Regia. at in ora Tacatua, Hippo Regius, flumen
Armua, oppidum Thabraca civium Romanorum, Tusca fluvius, Numidiae finis. nec
praeter marmoris Numidici ferarumque proventum aliud insigne ei.
|
|
|
|
005.023
|
A
Tusca Zeugitana regio et quae proprie vocetur Africa est. tria promunturia,
Candidum, mox Apollinis adversum Sardiniae, Mercuri adversum Siciliae, in
altum procurrentia duos efficiunt sinus, Hipponiensem proximum ab oppido quod
Hipponem Dirutum vocant, Diarrhytum Graecis dictum propter aquarum rigua. cui
finitimum Theudalis inmune oppidum, longius a litore.
|
|
|
|
005.024
|
dein
promunturium Apollinis et in altero sinu Utica civium Romanorum, Catonis
morte nobilis, flumen Bagrada, locus Castra Cornelia, colonia Carthago Magnae
in vestigiis Carthaginis, colonia Maxula, oppida Carpi, Missua et liberum Clypea
in promunturio Mercuri, item libera Curubis, Neapolis. mox Africae ipsius
alia distinctio. Libyphoenices vocantur qui Byzacium incolunt. ita appellatur
regio CCL p. circuitu, fertilitatis eximiae, cum centesima fruge agricolis
faenus reddente terra.
|
|
|
|
005.025
|
hic
oppida Leptis, Hadrumetum, Ruspina, Thapsus. inde Thenae, Aves, Macomades,
Tacape, Sabrata, contingens Syrtim Minorem, ad quam Numidiae et Africae ab
Ampsaga longitudo DLXXX, latitudo, qua cognitum est,CC. ea pars, quam Africam
appellavimus, dividitur in duas provincias, veterem et novam, discretas fossa
inter Africanum sequentem et reges Thenas usque perducta, quod oppidum a
Carthagine abest CCXVI.
|
|
|
|
005.026
|
Tertius
sinus dividitur in geminos, duarum Syrtium vadoso ac reciproco mari diros. ad
proximam, quae minor est, a Carthagine CCC Polybius tradit, ipsam centum
milium passuum aditu, trecentorum ambitu. et terrae autem siderum
observatione ad eam per deserta .... harenis perque serpentes iter est.
excipiunt saltus repleti ferarum multitudine introrsus elephantorum
solitudines, nox deserta vasta ultraque Garamantes, ab Augilis dierum XII
itinere distantes.
|
|
|
|
005.027
|
super
illos fuere gens Psylli, super quos lacus Lycomedis, desertis circumdatus.
Augilae ipsi medio fere spatio locantur, ab Aethiopia, quae ad occidentem
vergit, et a regione, quae inter duas Syrtis interiacet, pari utrimque
intervallo, sed litore inter duas Syrtis CCL. ibi civitas Oeensis, Cinyps
fluvius ac regio, oppida Neapolis, Taphra, Habrotonum, Leptis altera, quae cognominatur
Magna. inde Syrtis Maior, circuitu DCXXV, aditu autem CCCXII, [inde] accolit
gens Cisippadum.
|
|
|
|
005.028
|
in
intimo sinu fuit ora Lotophagon, quos quidam Machroas dixere, ad Philaenorum
aras; ex harena sunt hae. ab iis non procul a continente palus vasta amnem
Tritonem nomenque ab eo accipiti, Pallantias appellata Callimacho et citra
Minorem Syrtim esse dicta, multis vero inter duas Syrtis. promunturium, quod
Maiorem cludit, Borion appellatur. ultra Cyrenaica provincia.
|
|
|
|
005.029
|
Ad
hunc finem Africa a fluvio Ampsaga populos DXVI habet, qui Romano pareant
imperio, in his colonias sex, praeter iam dictas Uthinam, Thuburbi. oppida
civium Romanorum XV, ex quibus in mediterraneo dicenda Absuritanum,
Abutucense, Aboriense, Canopicum, Chiniavense, Simithuense, Thunusidense,
Thuburnicense, Thinidrumense, Tibigense, Ucitana duo, Maius et Minus,
Vagense. oppidum Latinum unum Uzalitanum. oppidum stipendiarium unum Castris
Corneliis.
|
|
|
|
005.030
|
oppida
libera XXX, ex quibus dicenda intus Achollitanum, Accaritanum, Avittense,
Abziritanum, Canopitanum, Melizitanum, Materense, Salaphitanum, Tusdritanum,
Thisicense, Tunisense, Theudense, Tagesense, Tigiense, Ulusubburitanum,
Vagense aliud, ...ense, Zamense. ex reliquo numero non civitates tantum, sed
plerique etiam nationes iure dici possunt, ut Nattabutes, Capsitani,
Musulami, Sabarbares, Massyli, Nicives, Vamacures, Cinithi, Musuni, Marchubi
et tota Gaetulia ad flumen Nigrim, qui Africam ab Aethiopia dirimit.
|
|
|
|
005.031
|
Cyrenaica,
eadem Pentapolitana regio, inlustratur Hammonis oraculo, quod a Cyrenis abest
CCCC p., fonte Solis, urbibus maxime quinque, Berenice, Arsinoe, Ptolemaide,
Apollonia ipsaque Cyrene. Berenice in Syrtis extimo cornu est, quondam vocata
Hesperidum supra dictarum, vagantibus Graeciae fabulis. nec procul ante
oppidum fluvius Lethon, lucus sacer, ubi horti memorantur.
|
|
|
|
005.032
|
abest
ab Lepi CCCLXXV, ab ea Arsinoe, Teuchira vocitata,XLIII et deinde Ptolemais,
antiquo nomine Barce,XXII. mox XL promunturium Phycuus per Creticum mare excurrit,
distans CCCL p. a Taenaro Laconicae promunturio, a Creto vero ipsa CXXV. post
id Cyrene, ab mari XI passuum, a Phycunte Apolloniam XXIIII, ad Cherronesum
LXXXVIII, unde Catabathmum CCXVI.In view of the ablative form Phycunte, I
imagine the nominative Phycuus in both Teubner and Loeb presumably following
it is a typesetter's error in the former, and it should be Phycuns?
|
|
|
|
005.033
|
accolunt
Marmaridae, a Paraetoni ferme regione ad Syrtim Maiorem usque porrecti. post
eos Acrauceles ac iam in ora Syrtis Nasamones, quos antea Mesamnones Grai
appellavere ab argumento loci, medios inter harenas sitos. Cyrenaicus ager XV
p. latitudine a litore et arboribus fertilis habetur, intus eodem spatio
frugibus tantum, mox XXX latitudine et CCL longitudine lasere modo.
|
|
|
|
005.034
|
post
Nasamones Asbytae et Macae vivunt; ultra eos Amantes XI dierum itinere a
Syrtibus Maioribus ad occidentem et ipsi versus harenis circumdati, puteos
tamen haut difficile binum ferme cubitorum altitudine inveniunt ibi
restagnantibus Mauretaniae aquis. domos sale montibus suis exciso ceu lapide
construunt. ab iis ad Trogodytas hiberni occasus plaga dierum septem iter,
cum quibus commercium gemmae tantum, quam carbunculum vocamus, ex Aethiopia
invectae.
|
|
|
|
005.035
|
intervenit
ad solitudines Africae super Minorem Syrtim dictas versas Phazania, ubi
gentem Phazaniorum urbesque Alelen et Cillibam subegimus, item Cidamum e
regione Sabratae. ab iis mons longo spatio in occasu ab ortu tendit, Ater
nostris dictus a natura, adusto similis aut solis repercussu accenso.
|
|
|
|
005.036
|
ultra
eum deserta, Mathelgae oppidum Garamantum itemque Debris adfuso fonte a medio
die ad mediam noctem aquis ferventibus totidemque horis ad medium diem
rigentibus, clarissimumque Garama, caput Garamantum, omnia armis Romanis
superata et a Cornelio Balbo triumphata, unius omnium curru externo et
Quiritum iure donate; quippe Gadibus genito civitas Romana cum maiore Balbo
patruo data est. et hoc mirum, supra dicta oppida ab eo capta auctores
nostros prodidisse, ipsum in triumpho praeter Cidamum et Garamam omnium
aliarum gentium urbiumque nomina ac simulacra duxisse, quae iere hoc ordine:
|
|
|
|
005.037
|
Tabudium
oppidum, Niteris natio, Miglis Gemella oppidum, Bubeium natio vel oppidum,
Enipi natio, Thuben oppidum, mons nomine Niger, Nitibrum, Rapsa oppida,
Viscera natio, Decri oppidum, flumen Nathabur, Thapsagum oppidum, Tamiagi
natio, Boin oppidum, Pege oppidum, flumen Dasibari, mox oppida continua
Baracum, Buluba, Alasit, Galsa, Balla, Maxalla, Cizania, mons Gyri, in quo
gemmas nasci titulus praecessit.
|
|
|
|
005.038
|
ad
Garamantas iter inexplicabile adhuc fuit, latronibus gentis eius puteos — qui
sunt non alte fodiendi, si locorum notitia adsit — harenis operientibus.
proxumo bello, quod cum Oeensibus gessere initiis Vespasiani Imperatoris,
conpendium viae quadridui deprehensum est. hoc iter vocatur Praeter Caput
Saxi. finis Cyrenaicus Catabathmos appellatur, oppidum et vallis repente
convexa. ad eum terminum Cyrenaica Africa a Syrti Minore |X|:LX in
longitudinem patet, in latitudinem, qua cognitum est,DCCCCX.
|
|
|
|
005.039
|
Quae
sequitur regio Mareotis Libya appellatur, Aegypto contermina. tenent
Marmarides, Adyrmachidae, dein Mareotae. mensura a Catabathmo Paraetonium
LXXXVI. in eo tractu intus Apis interest, nobilis religione Aegypti locus. ab
eo Paraetonium LXX:D, inde Alexandriam CC. latitudo CLXVIIII est.
Eratosthenes a Cyrenis Alexandriam terrestri itinere DXXV prodit.
|
|
|
|
005.040
|
Agrippa
totius Africae a mari Atlantico cum inferiore Aegypto |XXX|:XXXX
longitudinem, Polybius et Eratosthenes, diligentissimi existimati, ab oceano
ad Carthaginem magnam |XI|, ab ea Canopum, Nili proximum ostium, |XVI|·
LXXXVIII fecerunt, Isidorus a Tingi Canopum |XXXVI|:XCVII, Artemidorus XL M
minus quam Isidorus.
|
|
|
|
005.041
|
Insulas
non ita multas complectuntur haec maria. clarissima est Meninx, longitudine
XXV, latitudine XXII, ab Eratosthene Lotophagitis appellata; oppida habet
duo, Meningen ab Africae latere et altero Thoar, ipsa a dextro Syrtis Minoris
promunturio passibus MD sita. ab ea C p. contra laevum Cercina cum urbe
eiusdem nominis libera, longa XXV, lata dimidium eius, ubi plurimum, at in
extremo non plus V. huic perparva Carthaginem versus Cercinitis ponte
iungitur.
|
|
|
|
005.042
|
ab
iis L fere passuum Lepadusa, longa VI; mos Gaulos, Galata, cuius terra
scorpiones, dirum animal Africae, necat. dicuntur et in Clupea emori, cuius
ex adverso Cossyra cum oppido. at contra Carthaginis sinum duae Aegiomeroe,
Arae autem scopuli auctores sunt et has quondam habitatas subsedisse.
|
|
|
|
005.043
|
Interiore
autem ambitu Africae ad meridiem versus superque Gaetulos, intervenientibus
desertis, primi omnium Libyes Aegyptii, deinde Leucoe Aethiopes habitant.
super eos Aethiopum gentes Nigritae a quo dictum est flumine, Gymnetes
Pharusi, iam oceanum attingentes quos in Mauretaniae fine diximus Perorsi. ab
his omnibus vastae solitudines orientem versus usque ad Garamantas Augilasque
et Trogodytas, verissima opinione eorum, qui desertis Africae duas Aethiopias
superponunt, et ante omnes Homeri, qui bipertitos tradit Aethiopas, ad
orientem occasumque versos.
|
|
|
|
005.044
|
Nigri
fluvio eadem natura quae Nilo. calamum ac papyrum et easdem gignit animantes
isdemque temporibus augescit. oritur inter Tarraelios Aethiopas et
Oechalicas. horum oppidum Magium. quidam solitudinibus Blemmyas et
Gamphasantas et Satyros et Himantopodas.
|
|
|
|
005.045
|
Atlantes
degeneres sunt humani ritus, si credimus. nam neque nominum ullorum inter
ipsos appellatio est et solem orientem occidentemque dira inprecatione
contuentur ut exitialem ipsis agrisque, neque in somno visunt qualia reliqui
mortales. Trogodytae specus excavant; hae illis domus, victus serpentium
carnes, stridorque, non vox: adeo sermonis commercio carent. Garamantes
matrimoniorum exortes passim cum feminis degunt. Augliae inferos tantum
colunt. Gamphasantes, nudi proeliorumque expertes, nulli externo
congregantur.
|
|
|
|
005.046
|
Blemmyes
traduntur capita abesse, ore et oculis pectore adfixis; Satyris praeter
figuram nihil moris humani; Aegipanum qualis vulgo pingitur forma; Himantopodes
loripedes quidam, quibus serpendo ingredi natura sit; Pharusi, quondam
Persae, comites fuisse Herculis ad Hesperidas tendentis. nec de Africa plura
quae memorentur occurrunt.
|
|
|
|
005.047
|
Adhaeret
Asia, quam patere a Canopico ostio ad Ponti ostio Timosthenes |XXVI|:XXXVIII
p. tradit, ab ore autem Ponti ad os Maeotis Eratosthenes |XV|:XLV, universam
vero cum Aegypto ad Tanain Artemidorus et Isidorus |L|:XIII:DCCL. maria eius
conplura ab accolis traxere nomina; quare simul indicabuntur.(Ptolemy,Geog.
4.5)
|
|
|
|
005.048
|
Proxima
Africae incolitur Aegyptus, introrsus ad meridiem recedens, donec a tergo
praetendantur Aethiopes. inferiorem eius partem Nilus dextera laevaque
divisus amplexu suo determinat, Canopico ostio ab Africa, ab Asia
Pelusiaco,CLXX passuum intervallo. quam ob causam inter insulas quidam
Aegyptum retulere, ita se findente Nilo, ut triquetram terrae figuram
efficiat, ideoque multi Graecae litterae vocabulo Delta appellavere Aegyptum.
mensura ab unitate alvei, unde se primum findit in latera, ad Canopicum
ostium CLXVI, ad Pelusiacum CLVI est.CLXVI in Teubner; surely CLXVI is
intended.
|
|
|
|
005.049
|
summa
pars contermina Aethiopiae Thebais vocatur. dividitur in praefecturas
oppidorum, quas nomou V vocant: Ombiten, Apollonopoliten, Hermonthiten,
Thiniten, Phaturiten, Coptiten, Tentyriten, Diospoliten, Antaeopoliten,
Aphroditopoliten, Lycopoliten. quae iuxta Pelusium est regio nomos habet
Pharbaethiten, Bubastiten, Sethroiten, Taniten. reliqua autem Arabicum,
Hammoniacum tendentem ad Hammonis Iovis oraculum, Oxyrynchiten,
Leontopoliten, Athribiten, Cynopoliten, Hermopoliten, Xoiten, Mendesium,
Sebennyten, Cabasiten, Latopoliten, Heliopoliten, Prosopiten, Panopoliten,
Busiriten, Onuphiten, Saiten, Ptenethum, Ptemphum, Naucratiten, Meteliten,
Gynaecopoliten, Menelaiten, Alexandriae regionem, item Libyae, Mareotis.
|
|
|
|
005.050
|
Heracleopolites
est in insula Nili longa p.L, in qua et oppidum, Herculis appellatum.
Arsinoitae duo sunt; hi et Memphites usque ad summum Delta perveniunt, cui
sunt contermini ex Africa duo Oasitae. quidam ex iis aliqua nomina permutant
et substituunt alios nomos, ut Heroopoliten et Crocodilopoliten. inter
Arsenoiten autem ac Memphiten lacus fuit circuitu CCL aut, ut Mucianus
tradit,CCCCL et altitudinis quinquaginta passuum, inde LXII p. abest Memphis,
quondam arx Aegypti regum, unde ad Hammonis oraculum XII dierum iter, ad
scissuram autem Nili, quod appellavimus Delta,XV.
|
|
|
|
005.051
|
.
. .
|
|
|
|
005.052
|
.
. .
|
|
|
|
005.053
|
.
. .
|
|
|
|
005.054
|
subinde
insulis impactus, totidem incitatus inritamentis, postremo inclusus montibus,
nec aliunde torrentior, vectus aquis properantibus ad locum Aethiopum, qui
Catadupi vocantur, novissimo catarracte inter occursantes scopulos non fluere
inmenso fragore creditur, sed ruere. postea lenis et confractis aquis
domitaque violentia, aliquid et spatio fessus, multis quamvis faucibus in
Aegyptium mare se evomat, certis tamen diebus auctu magno per totam spatiatus
Aegyptum fecundus innatat terrae.
|
|
|
|
005.055
|
Causas
huius incrementi varias prodidere, sed maxime probabiles etesiarum eo tempore
ex adverso flantium repercussum, ultra in ora acto mari, aut imbres
Aethiopiae aestivos, isdem etesiis nubila illo ferentibus e reliquo orbe.
Timaeus mathematicus occultam protulit rationem: Phialam appellari fontem
eius, mergique in cuniculos ipsum amnem vapore anhelantem, fumidis cautibus
ubi conditur. verum sole per eos dies comminus facto extrahi ardoris vi et
suspensum abundare ac, ne devoretur, abscondi.
|
|
|
|
005.056
|
id
evenire a canis ortu per introitum solis in leonem, contra perpendiculum
fontis sidere stante, cum eo tractu absumantur umbrae, plerisque e diverso
opinatis largiorem fluere ad septentriones sole discedente, quod in cancro et
leone evenit, ideoque tunc minus siccari, rursus in capricornum et austrinum
polum reverso sorberi et ob id parcius fluere. sed Timaeo si quis extrahi
posse credat, umbrarum defectus iis diebus et locis sine fine adest.
|
|
|
|
005.057
|
Incipit
crescere luna nova, quaecumque post solstitium est, sensim modiceque cancrum
sole transeunte, abundantissime autem leonem, et residit in virgine isdem
quibus adcrevit modis. in totum autem revocatur intra ripas in libra, ut
tradit Herodotus, centesimo die. cum crescit, reges aut praefectos navigare
eo nefas iudicatum est. auctus per puteos mensurae notis deprehenduntur.
iustum incrementum est cubitorum XVI.
|
|
|
|
005.058
|
minores
aquae non omnia rigant, ampliores detinent tardius recedendo. hae serendi
tempora absumunt solo madente, illae non dant sitiente. utrumque reputat
provincia. in XII cubitis famem sentit, in XIII etiamnum esurit, XIIII cubita
hilaritatem adferunt, XV securitatem, XVI delicias. maximum incrementum ad
hoc aevi fuit cubitorum XVIII Claudio principe, minimum V Pharsalico bello,
veluti necem Magni prodigio quodam flumine adversante. su stetere aquae,
apertis molibus admittuntur. ut quaeque liberata est terra, seritur. idem
amnis unus omnium nullas exspirat auras.
|
|
|
|
005.059
|
Dicionis
Aegyptiae esse incipit a fine Aethiopiae Syene; ita vocatur paeninsula M
passuum ambitu, in qua castra sunt, latere Arabiae, et ex adverso insula est
IIII, Philae,DC p. a Nili fissura, unde appellari diximus Delta. hoc spatium
edidit Artemidorus et in eo CCL oppida fuisse, Iuba CCCC p., Aristocreon ab
Elephantide ad mare DCCL. Elephantis insula intra novissimum catarracten IIII
p. et supra Syenen XVI habitatur, navigationis Aegyptiae finis, ab Alexandria
DLXXXV p.: in tantum erravere supra scripti. ibi Aethiopicae veneunt naves;
namque eas plicatiles umeris transferunt, quotiens ad catarractas ventum est.
|
|
|
|
005.060
|
Aegyptus
super ceteram antiquitatis gloriam XX urbium sibi Amase regnante habitata
praefert, nunc quoque multis etiamsi ignobilibus frequens. celbrantur tamen
Apollinis, mox Leucotheae, Diospolis Magna, eadem Thebe portarum centum
nobilis fama, Coptos, Indicarum Arabicarumque mercium Nilo proximum emporium,
mox Veneris oppidum et iterum Iovis ac Tentyris, infra quod Abydus, Memnonis
regia et Osiris templo inclutum,VII:D p. in Libyam remotum a flumine.
|
|
|
|
005.061
|
dein
Ptolemais et Panopolis ac Veneris iterum et in Libyco Lycon, ubit montes
finiunt Thebaidem. ab iis oppida Mercuri, Alabastron, Canum et supra dictum
Herculis. deinde Arsinoes ac iam dicta Memphis, inter quam et Arsinoiten
nomon in Libyco turres quae pyramides vocantur, et labyrinthus, in Moeridis
lacu nullo addito ligno exaedificatus, et oppidum Crialon. unum praeterea
intus et Arabiae conterminum claritatis magnae, Solis oppidum.
|
|
|
|
005.062
|
Sed
iure laudetur in litore Aegyptii maris Alexandria, a Magno Alexandro condita
in Africae parte ab ostio Canopico XII p. iuxta Mareotim lacum, qui locus
antea Rhacotes nominabatur. metatus est eam Dinochares architectus pluribus
modis memorabili ingenio,XV p. laxitate insessa ad effigiem Macedonicae
chlamydis orbe gyrato laciniosam, dextra laevaque anguloso procursu, iam tum
tamen quinta situs parte regiae dicta.
|
|
|
|
005.063
|
Mareotis
lacus a meridiana urbis parte euripo e Canopico ostio mittit ex mediterraneo
commercia, insulas quoque plures amplexus,XXX traiectu,CCL ambitu, ut tradit
Claudius Caesar. alii schoenos in longitudinem patere XL faciunt schoenumque
stadia XXX: ita fieri longitudinis CL p., tantundem et latitudinis.
|
|
|
|
005.064
|
sunt
in honore et intra decursus Nili multa oppida, praecipue quae nomina ostiis
dedere, non omnibus — XII enim reperiuntur superque quattuor, quae ipsi falsa
ora appellant —, sed celeberrimis VII, proximo Alexandriae Canopico, dein
Bolbitino, Sebennytico, Phatmitico, Mendesico, Tanitico ultimoque Pelusiaco.
praeterea Butos, Pharbaethos, Leontopolis, Athribis, Isidis oppidum, Busiris,
Cynopolis, Aphrodites, Sais, Naucratis, unde ostium quidam Naucraticum
nominant quod alii Heracleoticum, Canopico, cui proximum est, praeferentes.
|
|
|
|
005.065
|
Ultra
Pelusiacum Arabia est, ad Rubrum mare pertinens et odoriferam illam ac
divitem terram et Beatae cognomine inclutam. haec Catabanum et Esbonitarum et
Scenitarum Arabum vocatur, sterilis, praeterquam ubi Syriae confinia
attingit, nec nisi Casio monte nobilis. his Arabes iunguntur, ab oriente
Canchlei, a meridie Cedrei, qui deinde ambo Nabataeis. Heroopoliticus vocatur
alterque Laeaniticus vel Aelaniticus sinus Rubri maris in Aegyptum
vergentis,CL intervallo inter duo oppida, Laeana et in nostro mari Gazam.
Agrippa a Pelusio Arsinoen, Rubri maris oppidum, per deserta CXXV p. tradit:
tam parvo distat ibi tanta rerum naturae diversitas.
|
|
|
|
005.066
|
Iuxta
Syria litus occupat, quondam terrarum maxuma et plurimis distincta nominibus.
namque Palaestine vocabatur qua contingit Arabas, et Iudaea et Coele, dein
Phoenice et qua recedit intus Damascena, ac magis etiamnum meridiana
Babylonia, eadem Mesopotamia inter Euphraten et Tigrin quaque transit Taurum
Sophene, citra vero eam Commagene et ultra Armeniam Adiabene, Assyria ante
dicta, et ubi Ciliciam attingit Antiochia.
|
|
|
|
005.067
|
longitudo
eius inter Ciliciam et Arabiam CCCCLXX p. est, latitudo a Seleucia Pieria ad
oppidum in Euphrate Zeugma CLXXV. qui subtilius dividunt, circumfundi Syria
Phoenicen volunt et esse oram maritimam Syriae, cuius parts sit Idumaea et Iudaea,
dein Phoenicen, dein Syriam. id quod praeiacet mare totum Phoenicium
appellatur. ipsa gens Phoenicum in magna gloria litterarum inventionis et
siderum navaliumque ac bellicarum artium.
|
|
|
|
005.068
|
A
Pelusio Chabriae castra, Casius mons, delubrum Iovis Casii, tumulus Magni
Pompei. Ostracine Arabia finitur, a Pelusio LXV p. mox Idumaea incipit et
Palaestina ab emersu Sirbonis lacus, quem quidam CL circuitu tradidere.
Herodotus Casio monti adplicuit, nunc est plaus modica. oppida Rhinocolura et
intus Rhaphaea, Gaza et intus Anthedon, mons Argaris. regio per oram Samaria;
oppidum Ascalo liberum, Azotos, Iamneae duae, altera intus.
|
|
|
|
005.069
|
Iope
Phoenicum, antiquior terrarum inundatione, ut ferunt, insidet collem,
praeiacente saxo, in quo vinculorum Andromedae vestigia ostendit. colitur
illic fabulosa Ceto. inde Apollonia, Stratonis Turris, eadem Caesarea ab
Herode rege condita, nunc colonia Prima Flavia a Vespasiano Imperatore
deducta, finis Palaestines,CLXXXVIIII p. a confinio Arabiae. dein Phoenice; intus
autem Samariae oppida Neapolis, quod antea Mamortha dicebatur, Sebaste in
monte, et altiore Gamala.
|
|
|
|
005.070
|
Supra
Idumaeam et Samariam Iudaea longe lateque funditur. pars eius Syriae iuncta
Galilaea vocatur, Arabiae vero et Aegypto proxima Peraea, asperis dispersa
montibus et a ceteris Iudaeis Iordane amne discreta. reliqua Iudaea dividitur
in toparchias decem quo dicemus orde: Hiericuntem palmetis consitam, fontibus
riguam, Emmaum, Lyddam, Iopicam, Acrabatenam, Gophaniticam, Thamniticam,
Betholeptephenen, Orinen, in qua fuere Hierosolyma, longe clarissima urbium
orientis, non Iudaeae modo, Herodium cum oppido inlustri eiusdem nominis.
|
|
|
|
005.071
|
Iordanes
amnis oritur e fonte Paneade, qui cognomen dedit Caesareae, de qua dicemus.
amnis amoenus et, quatenus locorum situs patitur, ambitiosus accolisque se
praebens velut invitus Asphaltiten lacum dirum natura petit, a quo postremo
ebibitur aquasque laudatas perdit, pestilentibus mixtas. ergo ubi prima
convallium fuit occasio, in lacum se fundti, quem plures Genesarem vocant,XVI
p. longitudinis,VI latitudinis, amoenis circumsaeptum oppidis, ab oriente
Iuliade et Hippo, a meridie Tarichea, quo nomine aliqui et lacum appellant,
ab occidente Tiberiade, aquis calidis salubri.
|
|
|
|
005.072
|
Asphaltites
nihil praeter bitumen gignit, unde et nomen. nullum corpus animalium recipit,
tauri camelique fluitant; inde fama nihil in eo mergi. longitudine excedit C
p., latitudine maxima LXXV implet, minima VI. prospicit eum ab oriente Arabia
Nomadum, a meridie Machaerus, secunda quondam arx Iudaeae ab Hierosolymis.
eodem latere est calidus fons medicae salubritatis Callirrhoe, aquarum
gloriam ipso nomine praeferens.
|
|
|
|
005.073
|
Ab
occidente litora Esseni fugiunt usque qua nocent, gens sola et in toto orbe
praeter ceteras mira, sine ulla femina, omni venere abdicata, sine pecunia,
socia palmarum. in diem ex aequo convenarum turba renascitur, large
frequentantibus quos vita fessos ad mores eorum fortuna fluctibus agit. ita
per saeculorum milia — incredibile dictu — gens aeterna est, in qua nemo
nascitur. tam fecunda illis aliorum vitae paenitentia est! infra hos Engada
oppidum fuit, secundum ab Hierosolymis fertilitate palmetorumque nemoribus,
nunc alterum bustum. inde Masada castellum in rupe, et ipsum haut procul
Asphaltite. et hactenus Iudaea est.
|
|
|
|
005.074
|
Iungitur
et latere Syriae Decapolitana regio, a numero oppidorum, in quo non omnes
eadem observant, primum tamen Damascum epoto riguis amne Chrysorroa fertilem,
Philadelphiam, Rhaphanam, omnia in Arabiam recedentia, Scythopolim, antea
Nysam, a Libero Patre sepulta nutrice ibi Scythis deductis, Gadara, Hieromice
praefluente, et iam dictum Hippon, Dion, Pellam aquis divitem, Garasam,
Canatham. intercursant cinguntque has urbes tetrarchiae — regnorum instar
singulae, et regna contribuuntur — Trachonitis, Paneas, in qua Caesarea cum
supra dicto fonte, Abila, Arca, Ampeloessa, Gabe.
|
|
|
|
005.075
|
Hinc
redeundum est ad oram atque Phoenicen. fuit oppidum Crocodilon, est flumen.
memoria urbium Dorum, Sycaminum. promunturium Carmelum et in monte oppidum
eodem nomine, quondam Acbatana dictum. iuxta Getta, Geba, rivus Pacida sive
Belus, vitri fertiles harenas parvo litori miscens; ipse e palude Cendebia a
radicibus Carmeli profluit. iuxta colonia Claudi Caesaris Ptolemais, quae quondam
Acce. oppidum Ecdippa, promunturium Album.
|
|
|
|
005.076
|
Tyros,
quondam insula praealto mari DCC passibus divisa, nunc vero Alexandri
oppugnantis operibus continens; olim partu clara, urbibus genitis Lepti,
Utica et illa aemula terrarumque orbis avida Carthagine, etiam Gadibus extra
orbem conditis: nunc omnis eius nobilitas conchylio atque purpura constat.
circuitus XVIIII est, intra Palaetyro inclusa; oppidum ipsum XXII stadia
optimet. inde Sarepta et Ornithon oppida et Sidon, artifex vitri Thebarumque
Boeotiarum parens.
|
|
|
|
005.077
|
a
tergo eius Libanus mons orsus MD stadiis Zimyram usque porrigitur, quae
Coeles Syriae cognominatur. huic par, interiacente valle, mons adversus
Antilibanus obtenditur, quondam muro coniunctus. post eum introrsus Decapolitana
regio praedictaeque cum ea tetrarchiae et Palaestines tota laxitas.
|
|
|
|
005.078
|
at
in ora item subiecta Libano fluvius Magoras, Berytus colonia, quae Felix
Iulia appellatur, Leontos oppidum, flumen Lycos, Palaebyblos, flumen Adonis,
oppida Byblos, Botrys, Gigarta, Trieris, Calamos, Tripolis, quoniam Tyrii et
Sidonii et Aradii optinent, Orthosia, Eleutheros flumen, oppida Zimyra,
Marathos contraque Arados, septem stadiorum oppidum et insula ducentis
passibus a continente distans, re, in qua supradicti desinunt montes, et
interiacentibus campis Bargylus mons.
|
|
|
|
005.079
|
Incipit
hinc rursus Syria, desinente Phoenice. oppida Carne, Balanea, Paltos, Gabala,
promunturium, in quo Laodicea libera, Dipolis, Heraclea, Charadrus, Posidium.
dein promunturium Syriae Antiochiae. intus ipsa Antiochia libera, Epi Daphnes
cognominata; Oronte amne dividitur. in promunturio autem Seleucia libera,
Pieria appellata.
|
|
|
|
005.080
|
super
eam mons eodem quo alius nomine, Casius. cuius excelsa altitudo quarta
vigilia orientem per tenebras solem aspicit, brevi circumactu corporis diem
noctemque pariter ostendens. ambitus ad cacumen XVIIII p. est, altitudo per
derectum IIII. at in ora amnis Orontes, natus inter Libanum et Antilibanum
iuxta Heliopolim. oppida Rhosos et a tergo Portae, quae Syria appellantur,
intervallo Rhosiorum montium et Tauri. in ora oppidum Myriandros, mons
Amanus, in quo oppidum Bomitae. ipse ab Syris Ciliciam separat.
|
|
|
|
005.081
|
Nunc
interiora dicantur. Coele habet Apameam, Marsya amne divisam a Nazerinorum
tetrarchia, Bambycen, quae alio nomine Hierapolis vocatur, Syris vero Mabog —
ibi prodigiosa Atargatis, Graecis autem Derceto dicta, colitur —, Chalcidem
cognominatam Ad Belum, unde regio Chalcidena fertilissima Syriae, et inde
Cyrresticae Cyrrum, Gazetas, Gindarenos, Gabenos, tetrarchias duas quae
Granucomatitae vocantur, Hemesenos, Hylatas, Ituraeorum gentem et qui es iix
Baethaemi vocantur, Mariamnitanos,
|
|
|
|
005.082
|
tetrarchiam
quae Mammisea appellatur, Paradisum, Pagras, Penelenitas, Seleucias praeter
iam dictam duas, quae Ad Euphraten et quae Ad Belum vocantur, Tardytenses.
reliqua autem Syria habet, exceptis quae cum Euphrate dicentur, Arethusios,
Beroeenses, Epiphanenses ad Orontem, Laodicenos, qui Ad Libanum
cognominantur, Leucadios, Larisaeos, praeter tetrarchias in regna discriptas
barbaris nominibus XVII.
|
|
|
|
005.083
|
Et
de Euphrate hoc in loco dixisse aptissimum fuerit. oritur in praefectura
Armeniae Maioris Caranitide, ut prodidere ex iis, qui proxime viderunt,
Domitius Corbulo, in monte Aga, Licinius Mucianus, sub radicibus montis, quem
Capoten appellant, supra Zimaram XII p., initio Pyxurates nominatus. fluit
Derzenen primum, mox Anaeticam, Armeniae regiones a Cappadocia excludens.
|
|
|
|
005.084
|
Dascusa
abest a Zimara LXXV p; inde navigatur Sartonam L, Melitenen Cappadociae
XXIIII, Elegeam Armeniae X, acceptis fluminibus Lyco, Arsania, Arsano. apud
Elegeam occurrit ei Taurus mons nec resistit, quamquam XII p. latitudine
praevalens. Ommam vocant inrumpentem, mox ubi perfregit, Euphraten, ultra quoque
saxosum et violentum.
|
|
|
|
005.085
|
Arabiam
inde laeva, Orroeon dictam regionem, trischoena mensura, dextraque Commagenen
disterminat, pontis tamen, etiam ubi Taurum expugnat, patiens. apud
Claudiopolim Cappadociae cursum ad occasum solis agit. primo hunc illic in
pugna Taurus aufert victusque et abscisus sibimet alio modo vincit ac fractum
expellit in meridiem. ita naturae dimicatio illa aequatur, hoc eunte quo
vult, illo prohibente ire qua velit. a catarractis iterum navigatur.XL p.
inde Commagenes caput Samosata.
|
|
|
|
005.086
|
Arabia
supra dicta habet oppida Edessam, quae quondam Antiochia dicebatur,
Callirhoem, a fonte nominatam, Carrhas, Crassi clade nobile. iungitur
praefectura Mesopotamiae, ab Assyriis originem trahens, in qua Anthemusia et
Nicephorium oppida. mox Arabes qui Praetavi vocantur; horum caput Singara. a
Samosatis autem latere Syriae Marsyas amnis influit. Cingilla Commagenen
finit, Imeneorum citias incipit. oppida adluuntur Epiphania et Antiochia,
quae Ad Euphraten vocantur, item Zeugma LXXII p. a Samosatis, transitu
Euphratis nobile. ex adverso Apameam Seleucus, idem utriusque conditor, ponte
iunxerat.
|
|
|
|
005.087
|
qui
cohaerent Mesopotamiae, Rhoali vocantur. at in Syria oppida Europum,
Thapsacum quondam, nunc Amphipolis; Arabes Scenitae. ita fertur usque Suram
locum, in quo conversus ad orientem relinquit Syriae Palmyrenas solitudines,
quae usque ad Petram urbem et regionem Arabiae Felicis appellatae pertinent.
|
|
|
|
005.088
|
Palmyra,
urbs nobilis situ, divitiis soli et aquis amoenis, vasto undique ambitu
haernis includit agros ac, velut terris exempta a rerum natura, privata sorte
inter duo imperia summa Romanorum Parthorumque est, prima in discordia semper
utrimque cura. abest ab Seleucia Parthorum, quae vocatur Ad Tigrim,CCCXXXVII
p., a proximo vero Syriae litore CCIII et a Damasco XXVII propius.
|
|
|
|
005.089
|
Infra
Palmyrae solitudines Telendena regio dictaeque iam Hierapolis ac Beroae et
Chalcis. ultra Palmyram quoque ex solitudinibus his aliquid obtinet Hemesa,
item Elatium, dimidio propior Petrae quam Damascus. a Sura autem proxime est
Philiscum, oppidum Parthorum ad Euphraten. ab eo Seleuciam dierum decem
navigatio, totidemque fere Babylonem.
|
|
|
|
005.090
|
scinditur
enim Euphrates a Zeugmate DLXXXXIIII p. circa vicum Masicen et parte laeva in
Mesopotamiam vadit, per ipsam Seleuciam circaque eam praefluenti infusus
Tigri, dexteriore autem alveo Babylonem, quondam Chaldaeae caput, petit
mediamque permeans item quam Mothrim vocant, distrahitur in paludes.
increscit autem et ipse Nili modo statis diebus, paulum differens, ac
Mesopotamian inundat sole optinente XX partem cancri. minui incipit in
virginem e leone transgresso, in totum vero remeat in XXVIIII parte virginis.
|
|
|
|
005.091
|
Sed
redeamus ad oram Syriae, cui proxima est Cilicia. flumen Diaphanes, mons
Crocodilus, Portae Amani montis, flumina Androcus, Pinarus, Lycs, sinus
Issicus, oppidum Issos, item Alexandria, flumen Chlorus, oppidum Aegaeae
liberum, amnis Pyramus, Portae Ciliciae, oppida Mallos, Magirsos et intus
Tarsos. campi Alei, oppida Casyponis, Mopsos liberum, Pyramo inpositum,
Tyros, Zephyrium, Anchiale.
|
|
|
|
005.092
|
amnes
Saros, Cydnos, Tarsum liberam urbem procul a mari secans. regio Celenderitis
cum oppido, locus Nymphaeum, Soloe Cilicii, nunc Pompeiopolis, Adana, Cibyra,
Pinare, Pedalie, Alae, Selinus, Arsinoe, Iotape, Dorion iuxtaque mare
Corycos, eodem nomine oppidum et portus et specus. mox flumen Calycadnus,
promunturium Sarpedon, oppida Holmoe, Myle, promunturium et oppidum Veneris,
a quo proxime Cyprus insula.
|
|
|
|
005.093
|
sed
in continente oppida Mysanda, Anemurium, Coracesium, finisque antiquus
Ciliciae Melas amnis. intus autem dicendi Anazarbeni, qui nunc Caesarea,
Augusta, Castabala, Epiphania, quae ante Oeniandos, Elëusa, Iconium, Seleucia
supra amnem Calycadnum, Tracheotis cognomine, ab mari relata ubi vocabatur
Hermia. praeterea intus flumina Liparis, Bombos, Paradisus, mons Imbarus.
|
|
|
|
005.094
|
Ciliciae
Pamphyliam omnes iunxere neglecta gente Isaurica. oppida eius intus Isaura,
Clibanus, Lalasis; decurrit autem ad mare Anemuri e regione supra dicti.
simili modo omnibus, qui eadem composuere, ignorata est contermina illi gens
Omanadum, quorum intus oppidum Omana. cetera castella XLIIII inter asperas
convalles latent.
|
|
|
|
005.095
|
Hos
includit Lycaonia, in Asiaticam iurisdictionem versa, cum qua conveniunt
Philomelienses, Tymbriani, Leucolithi, Pelteni, Tyrienses. datur et
tetrarchia ex Lycaonia, qua parte Galatiae contermina est, civitatium XIIII,
urbe celeberrima Iconio. ipsius Lycaoniae celebrantur Thebasa in Tauro, Ide
in confinio Galatiae atque Cappadociae. a latere autem eius super Pamphyliam
veniunt Thracum suboles Milyae, quorum Arycanda oppidum.
|
|
|
|
005.096
|
Pamphylia
ante Mopsopia appellata est. mare Pamphylium Cilicio iungitur. oppida Side et
in monte Apendum, Plantanistum, Perga. promunturium Leucolla, mons
Sardemisus. amnes Eurymedon, iuxta Aspendum fluens, Catarractes, iuxta quem
Lyrnesus et Olbia ultimaque eius orae Phaselis.
|
|
|
|
005.097
|
Iunctum
mare Lycium est gensque Lycia, unde vastus sinus. Taurus mons, ab Eois
veniens litoribus, Chelidonio promunturio disterminat, inmensus ipse et
innumerarum gentium arbiter, dextro latere septentrionalis, ubi primum ab
Indico mari exsurgit, laevo meridianus et ad occasum tendens mediamque
distrahens Asiam, nisi opprimenti terras occurrerent maria. resilit ergo ad
septentriones flexusque inmensum iter quaerit, velut de industria rerum
natura subinde aequora opponente, hinc Phoenicium, hinc Ponticum, illinc
Caspium et Hyrcanium contraque Maeotium lacum.
|
|
|
|
005.098
|
torquetur
itaque collisus inter haec claustra et tamen victor flexuosus evadit usque ad
cognata Ripaeorum montium iuga, numerosis nominibus et novis, quacumque
incedit, insignis: Imaus prima parte dictus, mox Emodus, Paropanisus,
Circius, Cambades, Pariades, Choatras, Oreges, Oroandes, Niphates, Taurus
atque, ubi se quoque exuperat, Caucasus, ubi brachia emittit subinde
temptanti maria similis, Sarpedon, Coracesius, Cragus, iterumque Taurus,
|
|
|
|
005.099
|
etiam
ubi dehiscit seque populis aperit, Portarum tamen nomine unitatem sibi
vindicans, quae aliubi Armeniae, aliubi Caspiae, aliubi Ciliciae vocantur.
quin etiam confractus, effugiens quoque maria, plurimis se gentium nominibus
hinc et illinc implet, a dextra Hyrcanius, Caspius, a laeva Parihedrus, Moschicus,
Amazonicus, Coraxicus, Scythicus appellatus, in universum vero Graece
Ceraunius.
|
|
|
|
005.100
|
In
Lycia igitur a promunturio eius oppidum Simena, mos Chimaera, noctibus
flagrans, Hephaestium civitas, et ipsa saepe flagrantibus iugis. oppidum
Olympus ibi fuit, nunc sunt montana Gagae, Corydalla, Rhodiopolis. iuxta mare
Limyra cum amne, in quem Arycandus influit, mons Masicytus, Andria civitas,
Myra, ippa Aperlae et Antiphellos, quae quondam Habesos, atque in recessu
Phellos. dein Pyrrha, item Xanthus, a mari XV, flumenque eodem nomine. deinde
Patara, quae prius Pataros, et in monte Sidyma, promunturium Cragus.
|
|
|
|
005.101
|
ultra
par sinus priori; ibi Pinara et quae Lyciam finit Telmesus. Lycia LXX quondam
oppida habuit, nunc XXXVI habet. ex his celeberrima praeter supra dicta
Canas, Candyba, ubi laudatur Eunias nemus, Podalia, Choma praefluente Aedesa,
Cyaneae, Ascandiandalis, Amelas, Noscopium, Tlos, Telandrus. conprehendit in
mediterraneis et Cabaliam, cuius tres urbes Oenianda, Balbura, Bubon.
|
|
|
|
005.102
|
a
Telmeso Asiaticum mare sive Carpathium et quae proprie vocatur Asia. in duas
eam partes Agrippa divist: unam inclusit ab oriente Phrygia et Lycaonia, ab
occidente Aegaeo ari, a meridie Aegypto, a septentrione Paphlagonia; huius
longitudinem CCCCLXX, latitudinem CCCXX fecit. alteram determinavit ab
oriente Armenia Minore, ab occidente Phrygia, Lycaonia, Pamphylia, a
septentrione provincia Pontica, a meridie mari Pamphylio, longam DLXXV, latam
CCCXXV.
|
|
|
|
005.103
|
In
proxima ora Caria est, mox Ionia, ultra eam Aeolis. Caria mediae Doridi
circumfunditur, ad mare utroque latere ambiens. in ea promunturium Pedalium,
amnis Glaucus, deferens Telmedium, oppida Daedala, Crya fugitivorum, flumen
Axon, oppidum Calynda. amnis Indus, in Cibyratarum iugis ortus, recipit LX
perennes fluvios, torrentes vero amplius centum.
|
|
|
|
005.104
|
oppidum
Caunos liberum, dein Pyrnos. portus Cressa, a quo Rhodus insula passuum XX.
locus Loryma, oppida Tisanusa, Paridon, Larymna, sinus Thymnias, promunturium
Aphrodisias, oppidum Hydas, sinus Schoenus, regio Bubassus. oppidum fuit
Acanthus, alio nomine Dulopolis. est in promunturio Cnidos libera, Triopia,
dein Pegusa et Stadia appellata. ab ea Doris incipit.
|
|
|
|
005.105
|
Sed
prius terga et mediterraneas iurisdictiones indicasse conveniat. una
appellatur Cibyratica; ipsum oppidum Phrygiae est. conveniunt eo XXV
civitates, celeberrima urbe Laodicea. imposita est Lyco flumini, latera
adluentibus Asopo et Capro, appellata primo Diospolis, dein Rhoas. reliqui in
eo conventu, quos nominare non pigeat, Hydrelitae, Themisones, Hierapolitae.
alter conventus a Synnade accepit nomen; conveniunt Lycaones, Appiani,
Corpeni, Dorylaei, Midaei, Iulienses et reliqui ignobiles populi XV.
|
|
|
|
005.106
|
tertius
Apameam vadit, ante appellatam Celaenas, deinde Ciboton. sita est in radice
montis Signiae, circumfusa Marsya, Obrima, Orba fluminibus in Maeandrum
cadentibus. Marsyas ibi redditur, ortus ac paulo mox conditus. ubi certavit
tibiarum cantu cum Apolline, Aulocrene est; ita vocatur convallis,X p. ab Apamea
Phrygiam petentibus. ex hoc conventu deceat nominare Metropolitas,
Dionysopolitas, Euphorbenos, Acmonenses, Peltenos, Silbianos. reliqui
ignobiles VIIII.
|
|
|
|
005.107
|
Doridis
in sinu Leucopolis, Hamaxitos, Eleus, Etene. dein Cariae oppida Pitaium, Eutane,
Halicarnasus. sex oppida contributa ei sunt a Magno Alexandro, Thangela,
Side, Medmassa, Uranium, Pedasum, Telmisum. habitatur inter duos sinus,
Ceramicum et Iasium. inde Myndos et ubi fuit Palaemyndus, Nariandos,
Neapolis, Caryanda, Termera libera, Bargylia et, a quo sinus Iasius, oppidum
Iasus.
|
|
|
|
005.108
|
Caria
interiorum nominum fama praenitet. quippe ibi sunt oppida Mylasa libera,
Antiochia, ubi fuere Symmaethos et Cranaos oppida; nunc eam circumfluunt
Maeander et Morsynus. fuit in eo tractu et Maeandropolis, est Eumenia, Cludro
flumini adposita, Glaucus amnis, Lysias oppidum et Orthosia, Berecynthius
tractus, Nysa, Trallis, eadem Euanthia et Seleucia et Antiochia dicta;
adluitur Eudone amne, perfunditur Thebaite.
|
|
|
|
005.109
|
quidam
ibi Pygmaeos habitasse tradunt. praeterea sunt Thydonos, Pyrrha, Eurome,
Heraclea, Amyzon, Alabanda libera, quae conventum eum cognominavit,
Stratonicea libera, Labrayndos, Ceramus, Troezene, Phorontis. longinquiores
eodem foro disceptant Orthronienses, Alindienses, Euhippini, Xystiani,
Hydissenses, Apolloniatae, Trapezopolitae, Aphrodisienses liberi. praeter
haec sunt Coscinus, Harpasa, adposita fluvio Harpaso, quo et Trallicon, cum
fuit, adluebatur.
|
|
|
|
005.110
|
Lydia
autem perfusa flexuosis Maeandri amnis recursibus super Ioniam procedit,
Phrygiae ab exortu solis vicina, ad septentrionem Mysiae, meridiana parte
Cariam amplectens, Maeonia ante appellata. celebratur maxime Sardibus in
latere Tmoli montis, qui ante Timolus appellabatur, conditis; ex quo
profluente Pactolo eodemque Chrysorroa ac fonte Tarni a Maeonis civitas ipsa
Hyde vocitata est, clara stagno Gygaeo.
|
|
|
|
005.111
|
Sardiana
nunc appellatur each iurisdictio, conveniuntque in eam extra praedictos
Macedones Cadieni, Philadelphini et ipsi in radice Tmoli Cogamo flumini
adpositi Maeonii, Tripolitani, iid et Antoniopolitae — Maeandro adluuntur —,
Apollonhieritae, Mysotimolitae et alii ignobiles.
|
|
|
|
005.112
|
Ionia,
ab Iasio sinu incipiens, numerosiore ambitu flectitur. in each primus sinus
Basilicus, Posideum promunturium et oppidum, Oraculum Branchidarum
appellatum, nunc Didymei Apollinis litore stadiis XX, et inde CLXXX Miletus,
Ioniae caput, Lelegeis ante et Pityusa et Anactoria nominata, super LXXXX
urbium per cuncta maria genetrix nec fraudanda cive Cadmo, qui primus prorsam
orationem condere instituit.
|
|
|
|
005.113
|
amnis
Maeander, ortus e lacu in monte Aulocrene plurimisque adfusus oppidis et
repletus fluminibus crebris, ita sinuosus flexibus, ut saepe credatur
reverti, Apamenam primum pervagatur regionem, mox Eumeneticam ac deinde
Hyrgaleticos campos, postremo Cariam, placidus omnesque eos agros
fertilissimo rigans limo, ad decumum a Mileto stadium lenis inlabitur mari.
inde mons Latmus, oppida Heraclea, montis eius cognominis Carice, Myuus, quod
primo condidisse Iones narrantur Athenis profecti, Naulochum, Priene, in ora,
quae Troglea appellatur, Gaesus amnis, regio omnibus Ionibus sacra et ideo
Panionia appellata;
|
|
|
|
005.114
|
iuxta
fugitivis conditum, uti nomen indicio est, Phygela fuit et Marathesium oppidum.
supra haec Magnesia Maeandri cognomine insignis, Thessalica Magnesia orta.
abest Epheso XV p., Trallibus eo amplius MMM. antea Thessaloche et
Mandrolytia nominata et litori adposita Derasidas insulas secum abstulit
mari.
|
|
|
|
005.115
|
intus
et Thyatira adluitur Lyco, Pelopia aliqunado et Euhippia cognominata. in ora
autem Matium, Ephesus, Amazonum opus, multis antea expetita nominibus,
Alopes, cum pugnatum apud Troiam est, mox Ortygiae, Amorges. vocata et Smyrna
est, cognomine Trachia, et Haemonion et Ptelea. attollitur monte Pione,
adluitur Caystro, in Cilbianis iugis orto multosque amnis expellit. ab iis
multitudo limi est, qua terras propagat mediisque iam capmis Syrien insulam
adiecit. fons in urbe Callippia et templum Dianae conplexi e diversis regionibus
duo Selenuntes.
|
|
|
|
005.116
|
ab
Epheso Matium aliud Colophoniorum et intus ipsa Colophon, Haleso adfluente.
inde Apollinis Clarii fanum, Lebedos — fuit et Notium oppidum —, promunturium
Cyrenaeum, mons Mimas CL p. excurrens atque in continentibus campis residens.
quo in loco Magnus Alexander intercidi planitiem eam iusserat VII:D p.
longitudine, ut duos sinus iungeret Erythrasque cum Mimante circumfunderet.
|
|
|
|
005.117
|
iuxta
eas fuerunt oppida Pteleon, Helos, Dorion, nunc est Aleon fluvius, Corynaeum,
Mimantis promunturium, Clazomenae, Parthenie et Hippi, Chytrophoria
appellatae, cum iae essent. iusserat Alexander idem per duo stadia contineti
adnecti. interiere intus Daphnus et Hermesta et Sipylum, quod ante Tantalis
vocabatur, caput Maeoniae, ubi nunc est stagnum Sale. obiit et Archaeopolis,
substituta Sipylo, et inde illi Colpe et huic Libade.
|
|
|
|
005.118
|
regredientibus
inde abest XII p., ab Amazone condita, restituta ab Alexandro, in ora Zmyrna,
amne Melete gaudens non procul orto. montes Asiae nobilissimi in hoc tractu
fere explicant se: Mastusia a tergo Zmyrnae et Termetis Olympi radicibus
iunctus in Dracone desinit, Draco in Tmolo, Tmolus in Cadmo, ille in Tauro.
|
|
|
|
005.119
|
a
Zmyrna Hermus amnis campos secat et nomini suo adoptat. oritur iuxta
Dorylaum, Phrygiae civitatem, multosque colligit fluvios, inter quos Phrygem,
qui nomine genti dato a Caria eam disterminat, Hyllum et Cryon, ipsos
Phrygiae, Mysiae, Lydiae amnibus repletos. fuit in ore eius oppidum Temnos,
nunc in extremo sinu Myrmeces scopuli, oppidum Leucae in promunturio, quod
insula fuit, finisque Ioniae Phocaea.
|
|
|
|
005.120
|
Zmyrnaeum
conventum magna pars et Aeoliae, quae mox dicetur, frequentat praeterque
Macedones Hyrcani cognominati et Magnetes a Sipylo. verum Ephesum, alterum
lumen Asiae, remotiores conveniunt Caesarienses, Metropolitae, Cilbiani
Inferiores et Superiores, Mysomacednoes, Mastaurenses, Briullitae, Hypaepeni,
Dioshieritae.
|
|
|
|
005.121
|
Aeolis
proxima est, quondam Mysia appellata, et quae Hellesponto adiacet Troas. ibi
a Phocaea Ascanius portus. dein fuerat Larisa, sunt Cyme, Myrina quae
Sebastopolim se vocat, et intus Aegaeae, Itale, Posidea, Neon Tichos, Temnos.
in ora autem Titanus amnis et civitas ab eo cognominata — fuit et Grynia,
nunc tantum portus, olim insula adprehensa —, oppidum Elsea et ex Mysia
veniens Caicus amnis, oppidum Pitane, Canaitis amnis.
|
|
|
|
005.122
|
intercidere
Canae, Lysimachea, Atarnea, Carene, Cisthene, Cilla, Cocylium, Thebe, Astyre,
Chrysa, Palaescepsis, Gergitha, Neandros; nunc est Perperene civitas,
Heracleotes tractus, Coryphas oppidum, amnes Grylios, Ollius, regio
Aphrodisias quae antea Politice Orgas, regio Scepsis, flumen Euenum, cuius in
ripis intercidere Lyrnesos, Miletos. in hoc tractu Ide mons et in ora, quae
sinum cognominavit et conventum, Adramytteos, olim Pedasus dicta, flumina
Astron, Cormalos, Crianos, Alabastros, Hieros ex Ida; intus mons Gargara
eodemque nomine oppidum.
|
|
|
|
005.123
|
rursus
in litore Antandros, Edonis prius vocata, dein Cimmeris, Assos, eadem
apollonia — fuit et Palamedium oppidum —, promunturium Lectum disterminans
Aeolida et Troada. fuit et Polymedia civitas, Chrysa et Larisa alia.
Zminthium templum durat. intus Colone intercidit. deportant Adramytteum
negotia Apollonitae a Rhyndaco amne, Eresi, Miletopolitae, Poemaneni,
Macedones Asculacae, Polichnaei, Pionitae, Cilices Mandacandeni, Mysi
Abretteni et Hellespontii appellati et alii ignobiles.
|
|
|
|
005.124
|
Troadis
primus locus Hamaxitus, dein Cebrenia ipsaque Troas, Antigonia dicta, nunc
Alexandria colonia Romana, oppidum Nee, Scamander amnis navigabilis et in
promunturio quondam Sigeum oppidum; dein portus Achaeorum, in quem influit
Xanthus Simoenti iunctus stagnumque prius faciens Palaescamander; ceteri
Homero celebrati, Rhesus, Heptaporus, Carsus, Rhodius, vestigia non habent.
Granicus diverso tractu in Propontida fluit. est tamen, ut prius, Scamandria
civitas parva ac MM:D p. remotum a portu Ilium immune, unde omnis rerum
claritas.
|
|
|
|
005.125
|
extra
sinum sunt Rhoetea litora, Rhoeteo et Dardanio et Arisbe oppidis habitata.
fuit et Achilleon oppidum, iuxta tumulum Achillis conditum a Mytilenaeis et
mox Atheniensibus, ubi classis eius steterat in Sigeo. fuit et Aeantion, a
Rhodiis conditum in altero cornu, Aiace ibi sepulto XXX stadiorum intervallo
a Sigeo, et ipso in statione classis suae. supra Aeolida et partem Troadis in
mediterraneo est quae vocatur Teuthrania, quam Mysi antiquitus tenuere. ibi
Caicus amnis iam dictus oritur. gens ampla per se, etiam cum totum Mysia
appellaretur.
|
|
|
|
005.126
|
Pioniae,
Andera, Idale, Stabulum, Conisium, Teium, Balce, Tiare, Teuthranie, Sarnaca,
Haliserne, Lycide, Parthenium, Cambre, Oxyopum, Lygdamum, Apollonia longeque
clarissimum Asiae Pergamum, quod intermeat Selinus, praefluit Cetius profusus
Pindaso monte. abest haud procul Elaea, quam in litore diximus. Pergamena
velut eius tractus iurisdictio. ad eam conveniunt Thyatireni, Mossyni,
Mygdones, Bregmeni, Hierocometae, Perpereni, Tiareni, Hierolophienses,
Hermocapelitae, Attalenses, Panteenses, Apollonidienses aliaeque inhonorae
civitates.
|
|
|
|
005.127
|
a
Rhoeteo Dardanium oppidum parvum abest stadia LXX. inde XVIII promunturium
Trapeza, unde primum concitat se Hellespontus. Ex Asia interisse
gentes tradit Eratosthenes Solymorum, Lelegum, Bebrycum, Colycantiorum,
Tripsedorum, Isidorus Arieneos et Capreatas, ubi sit Apamea condita a Seleuco
rege inter Ciliciam, Cappadociam, Cataoniam, Armeniam, et quoniam
ferocissimas gentes domuisset, initio Dameam vocatam.
|
|
|
|
005.128
|
Insularum
ante Asiam prima est in Canopico ostio Nili, a Canopo, Menelai gubernatore,
ut ferunt, dicta; altera iuncta ponte Alexandriae, colonia Caesaris
dictatoris, Pharos, quondam diei navigatione distans ab Aegypto, nunc e turri
nocturnis ignibus cursum navium regens: namque fallacibus vadis Alexandria tribus
omnino aditur alveis mari, Stegano, Posideo, Tauro. in Phoenicio deinde mari
est ante Iopen Paria, tota oppidum, in qua obiectam belvae Andromedam ferunt,
et iam dicta Arados, inter quam et continentem L cubita alto mari, ut auctor
est Mucianus, e fonte culcis aqua turbo coriis facto usque a vado trahitur.
|
|
|
|
005.129
|
Pamphylium
mare ignobiles insulas habet, Cilicium ex quinque maximis Cyprum, ad ortum
occasumque Ciliciae ac Syriae obiectam, quondam novem regnorum sedem, huius
circuitum Timosthenes CCCCXXVII:D p. prodidit, Isidorus CCCLXXV. longitudinem
inter duo promunturia, Clidas et Acamanta, quod est ab occasu, Artemidorus
CLXII:D, Timosthenes CC; vocatam ante Acamantida Philonides, Cerastim
Xenagoras et Aspeliam et Amathusiam et Macariam, Astynomus Crypton et
Colinian.
|
|
|
|
005.130
|
oppida
in each XV, Nea Paphos, Palaepaphos, Curias, Citium, Corinaeum, Salamis,
Amathus, Lapethos, Soloe, Tamasos, Epidaurum, Chytri, Arsinoe, Carpasium,
Golgoe. fuere et Cinyria, Mareum, Idalium. abest ab Anemurio Ciliciae L mare
quod praetenditur vocant Aulona Cilicium. in eodem situ Elaeusa insula est et
quattuor ante promunturium ex adverso Syriae Clides rursusque ab altero
capite Stiria, contra Neam Paphum Hiera Cepia, contra Salamina Salaminiae.
|
|
|
|
005.131
|
in
Lycio autem mari Idyris, Telendos, Attelebussa, Cypriae tres steriles et
Dionysia, prius Charaeta dicta, dein contra Tauri promunturium pestiferae
navigantibus Chelidoniae totidem, ab iss cum oppido Leucolla, Pactyae, Lasia,
Nymphais, Macris, Megista, cuius civitas interiit. multae deinde ignobiles,
sed contra Chimaeram Dolichiste, Choerogylion, Crambusa, Rhoge, Xenagora
VIII, Daedalon duae, Cryeon tres, Strongyle et contra Sidyma Antiochi
Glaucumque versus amnem Lagusa, Macris, Didymae, Helbo, Scope, Aspis et, in
qua oppidum interiit, Telandria proximaque Cauno Rhodusa.
|
|
|
|
005.132
|
Sed
pulcherrima est libera Rhodos, circuitu CXXV aut, si potius Isidoro
credimus,CIII, habitata urbibus Lindo, Camiro, Ialyso, nunc Rhodo. distat ab
Alexandria Aegypti DLXXXIII, ut Isidorus tradit, ut Eratosthenes,CCCCLXVIIII,
ut Mucianus D, a Cypro CLXXVI. vocitata est antea Ophiusa, Asteria, Aethria,
Trinacrie, Corymbia, Poeeessa, Atabyria ab rege, dein Macaria et Oloessa.
|
|
|
|
005.133
|
Rhodiorum
insulae Carpathus, quae mari nomen dedit, Casos, Hagne, Eulimna, Nisyros,
distans a Cnido XV:D, Porphyris antea dicta, et eodem tractu media inter
Rhodum Cnidumque Syme; cingitur XXXVII:D, portus benigne praebet VIII.
praeter eas circa Rhodum Cyclopis, Teganon, Corydlusa, Diabatae IIII, Hymos,
Chalce eum oppido, Teutlusa, Narthecusa, Dimastos, Progne et a Cnido
Cisserusa, Therionarcia, Calydne cum tribus oppidis, Notio, Nisyro,
Mendetero, et in Arconneso oppidum Ceramus. in Cariae ora quae vocantur
Argiae numero XX et Hyetusa, Lepsia, Leros.
|
|
|
|
005.134
|
nobilissima
autem in eo sinu Coos, ab Halicarnaso XV distans, circuitu C, ut plures
existimant, Merope vocata, Cea, ut Staphylus, Meropis, ut Dionysius, dein
Nymphaea. mons ibi Prion; et Nisyron abruptam illi putant, quae Porphyris
antea dicta est. Caryanda cum oppido, nec procul ab Halicarnaso Pidossus; in
Ceramico autem sinu Priaponesos, Hipponesos, Pserima, Lampsa, Aemyndus,
Passala, Crusa, Pyrraethusa, Sepiusa, Melano paulumque a continente distans
quae vocata est Cinaedopolis, probrosis ibi relictis a rege Alexandro.
|
|
|
|
005.135
|
Ioniae
ora Aegeas et Corseas habet et Icaron, de qua dictum est, Laden, quae prius
Late vocabatur, atque inter ignobiles aliquot duas Camelitas Mileto vicinas,
Mycalae Trogilias tres, Philion, Argennon, Sandalion, Samon liberam, circuitu
LXXXVII:D aut, ut Isidorus,C. Partheniam primum appellatam Aristoteles
tradit, postea Dryusam, deinde Anthemusam; Aristocritus adicit Melamphyllum,
dein Cyparissiam, alii Parthenoarrhusam, Stephanen. amnes in each Imbrasus,
Chesius, Hibiethes, fontes Gigartho, Leucothea, mons Cercetius. adiacent
insulae Rhypara, Nymphaea, Achillea.
|
|
|
|
005.136
|
Par
claritate ab each distat XCIIII cum oppido Chios libera, quam Aethaliam
Ephorus prisco nomine appellat, Metrodorus et Cleobulus Chiam a Chione
nympha, aliqui a nive, et Macrim et Pityusam. montem habet Pelinnaeum, marmor
Chium. circuitu CXXV colligit, ut veteres tradidere, Isidorus VIIII adicit.
posita est inter Samum et Lesbum, ex adverso maxime Erythrarum.
|
|
|
|
005.137
|
finitimae
sunt Tellusa, quam alii Paphnusam scribunt, Oenusa, Elaphitis, Euryanassa,
Arginusa cum oppido. iam hae circa Ephesum et quae Pisistrati vocantur
Anthinae, Myonnesos, Diarrheusa — in utraque oppida intercidere —, Poroselene
cum oppido, Cerciae, Halone, Commone, Illetia, Lepria, Aethre, Sphaeria,
Procusae, Bolbulae, Pheate, Priapos, Syce, Melane, Aenare, Sidusa, Pele,
Drymusa, Anhydros, Scopelos, Sycusa, Marathusa, Psile, Perirrheusa multaeque
ignobiles.
|
|
|
|
005.138
|
clara
vere in alto Teos cum oppido, a Chio LXXII:D, tantundem ab Erythris. iuxta
Zmyrnam sunt Peristerides, Carteria, Alopece, Elaeusa, Bacchina, Pystira,
Crommyonesos, Megale, ante Troada Ascaniae, Plateae tres, dein Lamiae,
Plitaniae duae, Plate, Scopelos, Getone, Arthedon, Coele, Lagusae, Didymae.
|
|
|
|
005.139
|
Clarissima
autem Lesbos, a Chio LXV, Himerte et Lasia, Pelasgia, Aegira, Aethiope,
Macaria appellata. fuit VIIII oppidis incluta: ex his Pyrrha hausta est mari,
Arisbe terrarum motu subversa, Antissam Methymna traxit in se, ipsa VIIII
urbibus Asiae in XXXVII p. vicina. et Agamede obiit et Hiera; restant Eresos,
Pyrrha et libera Mytilene, annis MD potens.
|
|
|
|
005.140
|
tota
insula circuitur, ut Isidorus,CLXVIII, ut veteres,CXCV. montes habet
Lepetymnum, Ordymnum, Macistum, Creonem, Olympum. a proxima continete abest
VII:D p. insulae adpositae Sandalium, Leucae V, ex iis Cydonea cum fonte
calido. Arginusae ab Aege IIII p. distant. dein Phellusa, Pedna, extra
Hellespontum adversa Sigeo litori iacet Tenedus, Leucophrys dicta et Phoenice
et Lyrnesos; abest a Lesbo LVI, a Sigeo XII:D.
|
|
|
|
005.141
|
Impetum
deinde sumit Hellespontus, et mare incumbit, verticibus limitem fodiens,
donec Asiam abrumpat Europae. promunturium id appellavimus Trapezam. ab eo X
p. Abydum oppidum, ubi angustiae VII stadiorum. deinde Percote oppidum et
Lampsacum, antea Pityusa dictum, Parium colonia quam Homerus Adrastiam
appellavit, oppidum Priapos, amnis Aesepus, Zelia, Propontis — ita appellatur
ubi se distat mare —, flumen Granicum, Artace portus ubi oppidum fuit.
|
|
|
|
005.142
|
ultra
insulam continenti iunxit Alexander, in qua oppidum Milesiorum Cyzicum, ante
vocitatum Arctonnesus et Dolionis et Didymis, cuius a vertice mons Didymus.
mox oppida Placia, Ariace, Scylace, quorum a tergo mons Olympus, Mysius
dictus, civitas Olympena, amnes Horisius et Rhyndacus, ante Lycus vocatus;
oritur in stagno Artynia iuxta Miletopolim, recipit Maceston et plerosque
alios, Asiam Bithyniamque disterminans.
|
|
|
|
005.143
|
each
appellata est Cronia, dein Thessalis, dein Malianda et Strymonis. hos Homerus
Halizonas cixit, quando praecingitur gens mari. urbs fuit inmensa Atussa
nomine, nunc sunt XII civitates inter quas Gordiu Come, quae Iuliopolis
vocatur. in ora Dascylos, dein flumen Gelbes et intus Helgas oppidum, quae
Germanicopolis, alio nomine Booscoete, sicut Apamea, quae nunc Myrlea
Colophoniorum, flumen Echeleos, anticus Troadis finis et Mysiae initium.
|
|
|
|
005.144
|
postea
sinus in quo flumen Ascanium, oppidum Bryalion, amnes Hylas et Cios cum
oppido eiusdem nominis, quod fuit emporium non procul accolentis Phrygiae, a
Milesiis quidem conditum, in loco tamen qui Ascania Phrygiae vocabatur.
quapropter non aliubi aptius de each dicatur.
|
|
|
|
005.145
|
Phrygia,
Troadi superiecta populisque a promunturio Lecto ad flumen Echeleum
praedictis, septentrionali sui parte Galatiae contermina, meridiana
Lycaoniae, Pisidiae, Mygdoniae, ab oriente Cappadociam attingit. oppida ibi
celeberrima praeter iam dicta Ancyra, Andria, Celaenae, Colossae, Carina,
Cotiaïon, Ceraïne, Conium, Midaïum. sunt auctores transisse ex Europa Moesos
et Brygos et Thynos, a quibus appellentur Mysi, Phryges, Bithyni.
|
|
|
|
005.146
|
Simul
dicendum videtur et de Galatia, quae superposita agros maiore ex parte
Phrygiae tenet caputque quondam eius Gordium. qui partem eam insedere
Gallorum Tolostobogi et Voturi et Ambitouti vocantur; qui Maeoniae et
Paphlagoniae regionem, Trogmi. praetenditur Cappadocia a septentrione et
solis ortu, cuius uberrimam partem occupavere Tectosages. ac toto tractu
gentes quidem hae, populi vero ac tetrarchiae omnes numero CXCV. oppida
Tectosagum Ancyra, Trogmorum Tavium, Tolostobogiorum Pisinuus
|
|
|
|
005.147
|
praeter
hos celebres Attalenses, Arassenses, Comenses, Dicitenses, Hierorenses,
Lystreni, Neapolitani, Oeandenses, Seleucenses, Sebasteni, Timoniacenses,
Thebaseni. attingit Galatia et Pamphyliae Cabaliam et Milyas qui circa Barim
sunt et Cyllanicum et Oroandicum Pisidiae in each praeter iam dicta Saggarium
et Gallus, a quo nomen traxere Matris deum sacerdotes.
|
|
|
|
005.148
|
Nunc
reliqua in ora. a Cio intus in Bithynia Prusa, ab Hannibale sub Olympo
condita — indea Nicaeam XXV p. interveniente Ascanio lacu —, dein Nicaea in
ultimo Ascanio sinu, quae prius Olbia et Prusias, item altera sub Hypio
monte. fuere Pythopolis, Parthenopolis, Coryphanta. sunt in ora amnes Aesius,
Bryazon, Plataneus, Areus, Aesyros, Geudos, qui et Chrysorroas, promunturium
in quo Megarice oppidum fuit. inde Craspedites sinus vocabatur, quoniam id
oppidum velut in lacinia erat. fuit et Astacum, unde et ex eo Astacenus idem
sinus; fuit et Libyssa oppidum, ubi nunc Hannibalis tantum tumulus. est in
intimo sinu Nicomedia Bithyniae praeclara.
|
|
|
|
005.149
|
Leucatas
promunturium, quo includitur Astacenus sinus, a Nicomedia XXXVII:D p.,
rursusque coeuntibus terris angustiae pertinentes usque ad Bosporum Thracium.
in his Calchadon libera, a Nicomedia LXII:D p., Procerastis ante dicta, dein
Colpusa, postea Caecorum oppidum, quod locum eligere nescissent, VII stadiis
distante Byzantio, tanto feliciore omnibus modis sede. ceterum intus in
Bithynia colonia Apamena, Agrippenses, Iuliopolitae, Bithynion. flumina
Syrium, Laphias, Pharnacias, Alces, Serinis, Lilaeus, Scopas, Hieros, qui
Bithyniam et Galatiam disterminunt.
|
|
|
|
005.150
|
ultra
Calchadona Chrysopolis fuit, dein Nicopolis, a qua nomen etiamnum sinus
retinet, in quo portus Amyci. dei Naulochium promunturium, Estiae, templum
Neptuni. Bosporus, D p. intervallo Asiam Europae iterum auferens, abest a
Calchadone XII:D p., inde fauces primae VIII:DCCL p., ubi Spiropolis oppidum
fuit. tenent oram omnem Thyni, interiora Bithyni. is finis Asiae est
populorumque CCLXXXII, qui ad eum locum a fine Lyciae numerantur. spatium
Hellesponti et Propontidis ad Bosporum Thracium CCXXXVIIII p. diximus. a
Calchadone Sigeum Isidorus CCCXXII:D p. tradit.
|
|
|
|
005.151
|
Insulae
in Propontide ante Cyzicum Elaphonnesus, unde Cyzicenum marmor, eadem Neuris
et Proconnesus dicta. secuntur Ophiusa, Acanthus, Phoebe, Scopelos,
Porphyrione, Halone cum oppido, Delphacie, Polydora, Artacaeon cum oppido.
est et contra Nicomediam Demonnesos, item ultra Heracleam adversa Bithyniae
Thynias, quam barbari Bithyniam vocant. est et Antiochia et contra fauces
Rhydaci Besbicos,XVIII p. circuitu. est et Elaea et duae Rhoduae,
Erebinthote, Megale, Chalcitis, Pityodes.
|
|
|