|
|
Text
|
Traducere
|
Obs.
|
|
003.000
|
|
|
|
|
003.001
|
Hactenus
de situ et miraculis terrae aquarumque et siderum ac ratione universitatis
atque mensura. nunc de partibus, quamquam infinitum id quoque existimatur nec
temere sine aliqua reprehensione tractatum, haut ullo in genere venia
iustiore, si modo minime mirum est hominem genitum non omnia humana novisse.
quapropter auctorem neminem unum sequar, sed ut quemque verissimum in quaque
parte arbitrabor, quoniam commune ferme omnibus fuit, ut eos quisque
diligentissime situs diceret, in quibus ipse prodebat.
|
|
|
|
003.002
|
ideo
nec culpabo aut coarguam quemquam. locorum nuda nomina et quanta dabitur
brevitate ponentur, claritate causisque dilatis in suas partes; nunc enim
sermo de toto est. quare sic accipi velim, ut si vidua fama sua nomina,
qualia fuere primordio ante ullas res gestas, nuncupentur et sit quaedam in
his nomenclatura quidem, sed mundi rerumque naturae.
|
|
|
|
003.003
|
Terrarum
orbis universus in tres dividitur partes, Europam, Asiam, Africam. origo ab
occasu solis et Gaditano freto, qua inrumpens oceanus Atlanticus in maria
inferiora diffunditur. hinc intranti dexterea Africa est, laeva Europa, inter
has Asia. termini amnes Tanais et Nilus.XV p. in longitudinem quas diximus
fauces oceani patent,V in latitudinem, a veco Mellaria Hispaniae ad
promunturium Africae Album, auctore Turranio Gracile iuxta genito.
|
|
|
|
003.004
|
T.
Livius ac Nepos Cornelius latitutdinis tradiderunt minus VII p., ubi vero
plurumum,X: tam modico ore tam inmensa aequorum vastitas panditur. nec
profunda altitudo miraculum minuit. frequentes quippe taeniae candicantis
vadi carinas territant. qua de causa limen interni maris multi eum locum
appellavere. proximis autem faucibus utrimque inpositi montes coercent
claustra,Abila Africae, Europae Calpe, laborum Herculis metae, quam ob causam
indigenae columnas eius dei vocant creduntque perfossas exclusa autem
admisisse maria et rerum naturae mutasse faciem.
|
|
|
|
003.005
|
Primum
ergo de Europa, altrice victoris omnium gentium populi longeque terrarum
pulcherrima, quam plerique merito non tertiam portionem fecere, verum aequam,
in duas partes ab amne Tanai ad Gaditanum fretum universo orbe diviso.
oceanus a quo dictum est spatio Atlanticum mare infundens et avido meatu
terras, quaecunque venientem expavere, demergens resistentes quoque flexuoso
litorum anfractu lambit, Europam vel maxime recessibus crebris excavans, sed
in quattuor praecipuos sinus, quorum primus a Calpe Hispaniae extimo, ut
dictum est, monte Locros, Bruttium usque promunturium, inmenso ambitu
flectitur.
|
|
|
|
003.006
|
In
eo prima Hispania terrarum est, ulterior appellata, eadem Baetica, mox a fine
Murgitano citerior eademque Tarraconensis ad Pyrenaei iuga. ulterior in duas
per longitudinem provincias dividitur, si quidem Baeticae latere
septentrionali praetenditur Lusitania, amne Ana discreta. ortus hic in
Laminitano agro citerioris Hispaniae et modo in stagna se fundens, modo in
angustias resorbens aut in totum cuniculis condens et saepius nasci gaudens
in Atlanticum oceanum effunditur. Tarraconensis autem, adfixa Pyrenaeo
totoque eius a latere decurrens et simul ad Gallicum oceanum Hiberico a mari
transversa se pandens, Solorio monte et Oretanis iugis Carpetanisque et
Asturum a Baetica atque Lusitania distinguitur.
|
|
|
|
003.007
|
Baetica,
a flumine mediam secante cognominata, cunctas provinciarum diviti cultu et
quodam fertili ac peculiari nitore praecedit. iuridici conventus ei IIII,
Gaditanus, Cordubensis, Astigitanus, Hispalensis. oppida omnia numero CLXXV,
in iis coloniae VIIII, municipia c. R. X, Latio antiquitus donata XXVII,
libertate VI, foedere III, stipendiaria CXX. ex his digna memoratu aut Latio
sermone dicto facilia, a flumine Ana litore oceani oppidum Ossonoba,
Aestuaria cognominatum, inter confluentes Luxiam et Urium, Hareni
montes,Baetis fluvius, litus Curense inflexo sinu, cuius ex adverso Gadis
inter insulas dicenda, promunturium Iunonis, portus Baesippo, oppidum Baelo,
Mellaria, fretum ex Atlantico mari,Carteia, Tartesos a Graecis dicta, mons
Calpe.
|
|
|
|
003.008
|
dein
litore interno oppida Barbesula cum fluvio, item Salduba, oppidum Suel,Malaca
cum fluvio foederatorum. dein Maenuba cum fluvio, Sexi cognomine Firmum
Iulium, Sel,Abdara,Murgi, Baeticae finis. oram eam in universum originis
Poenorum existimavit M. Agrippa; ab Ana autem Atlantico oceano obversa
Bastulorum Turdulorumque est. in universam Hispaniam M. Varro pervenisse
Hiberos et Persas et Phoenicas Celtasque et Poenos tradit. lusum enim Liberi
patris aut lyssam cum eo bacchantium nomen dedisse Lusitaniae et Pana
praefectum eius universae. at quae de Hercule ac Pyrene vel Saturno traduntur
fabulosa in primis arbitror.
|
|
|
|
003.009
|
Baetis,
in Tarraconensis provinciae non, ut aliqui dixere, Mentesa oppido, sed
Tugiensi exoriens saltu — iuxta quem Tader fluvius, qui Carthaginiensem agrum
rigat — Ilorci refugit Scipionis rogum versusque in occasum oceanum
Atlanticum, provinciam adoptans, petit, modicus primo, sed multorum fluminum
capax, quibus ipse famam aquasque aufert. Baeticae primum ab Ossigitania
infusus, amoeno blandus alveo, crebris dextra laevaque accolitur oppidis.
|
|
|
|
003.010
|
Celeberrima
inter hunc et oceani oram in mediterraneo Segida quae Augurina cognominatur,
Ulia quae Fidentia, Urgao quae Alba,Ebora quae Cerialis, Iliberri quod Florentini,
Ilipula quae Laus,Artigi quod Iulienses, Vesci quod Faventia,Singili, Ategua,
Arialdunum, Agla Minor, Baebro, Castra Vinaria, Cisimbrium, Hippo Nova,
Ilurco, Osca, Oscua, Sucaelo, Unditanum,Tucci Vetus, omnia Bastetaniae
vergentis ad mare. conventus vero Cordubensis circa flumen ipsum Ossigi quod
cognominatur Latonium, Iliturgi quod Forum Iulium, Ipra, Isturgi quod
Triumphales,Ucia et XIIII p. remotum in mediterraneo Obulco quod Pontificense
appellatur, mox Ripa, Epora foederatorum, Sacili Martialium, Onuba et destra
Corduba colonia Patricia cognomine, inde primum navigabili Baete oppida
Carbula, Detumo, fluvius Singilis, eodem Baetis latere incidens.
|
|
|
|
003.011
|
Oppida
Hispalensis conventus Celti, Axati, Arua, Canama, Naeva, Ilipa cognomine Ilpa,Italica
et a laeva Hispal colonia cognomine Romulensis, ex adverso oppidum Osset quod
cognominatur Iulia Constantia, Lucurgentum quod Iuli Genius, Orippo, Caura,
Siarum,fluvius Maenuba, Baeti et ipse a dextro latere infusus. at inter
aestuaria Baetis oppida Nabrissa cognomine Veneria et Colobana, coloniae
Hasta quae Regia dicitur et in mediterraneo Asido quae Caesarina.
|
|
|
|
003.012
|
Singilis
fluvius, in Baetim quo dictum est ordine inrumpens, Astigitanam coloniam
adluit, cognomine Augustam Firmam, ab ea navigabilis. huius conventus sunt
reliquae coloniae inmunes Tucci quae cognominatur Augusta Gemella, Ituci quae
Virtus Iulia, Ucubi quae Claritas Iulia, Urso quae Genetiva Urbanorum, inter
quae fuit Munda, cum Pompeio filio rapta; oppida libera Astigi vetus,
Ostippo; stipendiaria Callet, Callicula, Castra Gemina, Ilipula Minor,
Marruca, Sacrana, Obulcula, Oningi, Sabora, Ventippo.Maenubam amnem, et ipsum
navigabilem, haut procul accolunt Olontigi,Laelia, Lastigi.
|
|
|
|
003.013
|
Quae
autem regio a Baete ad fluvium Anam tendit extra praedicta, Baeturia
appellatur, in duas divisere partes totidemque gentes: Celticos, qui
Lusitaniam attingunt, Hispalensis conventus, Turdulos, qui Lusitaniam et
Tarraconensem accolunt, iura Cordubam petunt. Celticos a Celtiberis ex Lusitania
advenisse manifestum est sacris, lingua, oppidorum vocabulis, quae
cognominibus in Baetica distinguntur:
|
|
|
|
003.014
|
Seriae
adicitur Fama Iulia,Nertobrigae Concordia Iulia, Segidae Restituta
Iulia,Contributa Iulia Ugultuniae, cum qua et Curiga nunc est, Lacimurgae
Constantia Iulia, Steresibus Fortunales et Callensibus Aeneanici. praeter
haec in Celtica Acinippo,Arunda, Arunci, Turobriga, Lastigi, Salpesa,
Saepone, Serippo. altera Baeturia, quam diximus Turdulorum et conventus
Cordubensis, habet oppida non ignobilia Arsam, Mellariam,Mirobrigam Reginam,
Sosintigi, Sisaponem.
|
|
|
|
003.015
|
Gaditani
conventus civium Romanorum Regina, Latinorum Laepia Regia,Carisa cognomine
Aurelia, Urgia cognominata Castrum Iulium, item Caesaris Salutariensis;
stipendiaria Besaro, Belippo,Barbesula, Blacippo, Baesippo, Callet, Cappa cum
Oleastro, Iptuci, Ibrona, Lascuta, Saguntia, Saudo, Usaepo.
|
|
|
|
003.016
|
Longitudinem
universam eius prodidit M. Agrippa CCCCLXXV p., latitudinem CCLVIII, sed cum
termini Carthaginem usque procederent: quae causa magnos errores conputatione
mensurae saepius parit, alibi mutato provinciarum modo, alibi itinerum,
auctisque aut deminutis passibus. incubuere maria tam longo aevo, alibi
processere litora, torsere se fluminem aut correxere flexus. praeterea
aliunde aliis exordium mensurae est et alia meatus. ita fit ut nulli duo
concinant.
|
|
|
|
003.017
|
Baeticae
longitudo nunc a Castulonis oppidi fine Gadix CCL et a Murgi maritima ora XXV
p. amplior, latitudo a Carteia Anam ora CCXXXIIII p. Agrippam quidem in tanta
viri diligentia praeterque in hoc opere cura, cum orbem terrarum orbi
spectandum propositurus esset, errasse quis credat et cum eo Divum Augustum?
is namque conplexam eum porticum ex destinatione et commentariis M. Agrippae
a sorore eius inchoatam peregit.
|
|
|
|
003.018
|
Citerioris
Hispaniae sicut conplurium provinciarum aliquantum vetus formas mutata est,
utpote cum Pompeius Magnus tropaeis suis, quae statuebat in Pyrenaeo,
DCCCLXVI oppida ab Alpibus ad fines Hispaniae ulterioris in dicionem ab se
redacta testatus sit. nunc universa provincia dividitur in conventus VII,
Carthaginiensem, Tarraconensem, Caesaraugustanum, Cluniensem, Asturum,
Lucensem, Bracarum. accedunt insulae, quarum mentione seposita civitates
provincia ipsa praeter contributas aliis CCXCIII continet, oppida CLXXVIIII,
in iis colonias XII, oppida civium Romanorum XIII, Latinorum veterum XVIII,
foederatorum unum, stipendiaria CXXXV.
|
|
|
|
003.019
|
Primi
in ora Bastuli, post eos quo dicetur ordine intus recedentes Mentesani,
Oretani et ad Tagum Carpetani, iuxta eo Vaccaei, Vettones et Celtiberi
Arevaci. oppida orae proxima Urci adscriptumque Baeticae Baria, regio
Bastitania, mox deinde Contestania, Carthago Nova colonia, ciuus a
promunturio, quod Saturni vocatur, Caesaream Mauretaniae urbem CLXXXXVII p.
traiectus. reliqua in ora flumen Tader, colonia inmunis Ilici, unde
Ilicitanus sinus. in eam contribuuntur Icositani.
|
|
|
|
003.020
|
mox
Latinorum Lucentum, Dianium stipendiarium, Sucro fluvius et quondam oppidum,
Contestaniae finis. regio Edetania, amoeno praetendente se stagno, ad
Celtiberos recedens. Valentia colonia III p. a mari remota, flumen Turium, et
tantundem a mari Saguntum civium Romanorum, oppidum fide nobile, flumen
Udiva.
|
|
|
|
003.021
|
regio
Ilergaonum, Hiberus amnis, navigabili commercio dives, ortus in Cantabris
haut procul oppido Iuliobrica, per CCCCL p. fluens, navium per CCLX a Vareia
oppido capax, quem propter universam Hispaniam Graeci appellavere Hiberiam.
regio Cessetania, flumen Subi, colonia Tarracon, Scipionum opus, sicut
Carthago Poenorum. regio Ilergetum, oppidum Subur, flumen Rubricatum, a quo
Laeetani et Indigetes.
|
|
|
|
003.022
|
post
eos quo dicetur ordine intus recedentes radice Pyrenaei Ausetani [Fitani],
Iacetani perque Pyrenaeum Ceretani, dein Vascones. in ora autem colonia
Barcino cognomine Faventia, oppida civium Romanorum Baetulo, Iluro, flumen
Arnum, Blandae, flumen Alba, Emporiae, geminum hoc veterum incolarum et
Graecorum, qui Phocaeensium fuere suboles, flumen Ticer. ab eo Pyrenae Venus in
latere promunturii altero XL.
|
|
|
|
003.023
|
Nunc
per singulos conventus reddentur insignia praeter supra dicta. Tarracone
disceptant populi XLII, quorum celeberrimi civium Romanorum Dertosani,
Bisgargitani; Latinorum Ausetani, Ceretani qui Iuliani cognominantur et qui
Augustani, Edetani, Gerundenses, Iessonienses, Teari qui Iulienses;
stipendiariorum Aquicaldenses, Aesonenses, Baeculonenses.
|
|
|
|
003.024
|
Caesaraugusta
colonia immunis, amne Hibero adfusa, ubi oppidum antea vocabatur Salduba,
regionis Edetaniae, recipit populos LV: ex his civium Romanorum Bilbilitanos,
Celsenses ex colonia, Calagurritanos qui Nasici cognominantur, Ilerdenses
Surdaonum gentis, iuxta quos Sicoris fluvius, Oscenses regionis Suessetaniae,
Turiassonenses; Latinorum veterum Cascantenses, Ergavicenses, Graccuritanos,
Leonicenses, Osicerdenses; foederatos Tarracenses; stipendiarios
Arcobrigenses, Andelonenses, Aracelitanos, Bursaonenses, Calagurritanos qui
Fibularenses cognominantur, Conplutenses, Carenses, Cincienses, Cortonenses,
Damanitanos, Ispallenses, Ilursenses, Iluberitanos, Iacetanos, Libienses,
Pompelonenses, Segienses.
|
|
|
|
003.025
|
Carthaginem
conveniunt populi LXV exceptis insularum incolis ex colonia Accitania
Gemellense, ex Libisosana cognomine Foroaugustana, quibus duabus ius Italiae
datum, ex colonia Salariense, oppidani Lati veteris Castulonenses qui
Caesarii Iuvenales appellantur, Saetabitani qui Augustani, Valerienses.
stipendiariorum autem celeberrimi Alabanenses, Bastitani, Consaburrenses,
Dianenses, Egelestani, Ilorcitani, Laminitani, Mentesani qui et Oretani,
Mentesani qui et Bastuli, Oretani qui et Germani cognominantur, caputque
Celtiberiae Segobrigenses, Carpetaniae Toletani Tago flumini inpositi, dein
Viatienses et Virgilienses.
|
|
|
|
003.026
|
In
Cluniensem conventum Varduli ducunt populos XIIII, ex quibus Alabanenses
tantum nominare libeat, Turmogidi IIII, ex quibus Segisamonenses et
Segisamaiulienses. in eundem conventum Carietes et Vennenses V civitatibus
vadunt, quarum sunt Velienses. eodem Pelendones Celtiberum IIII populis,
quorum Numantini fuere clari, sicut in Vaccaeorum XVII civitatibus
Intercatienses, Palantini, Lacobrigenses, Caucenses.
|
|
|
|
003.027
|
nam
in Cantabricis VIIII populis Iuliobriga sola memoretur, in Autrigonum X
civitatibus Tritium et Virovesca. Arevacis nomen dedit fluvius Areva. horum
VI oppida, Secontia et Uxama, quae nomina crebro aliis in locis usurpantur,
praeterea Segovia et Nova Augusta, Termes ipsaque Clunia, Celtiberiae finis.
ad oceanum reliqua vergunt Vardulique ex praedictis et Cantabri.
|
|
|
|
003.028
|
Iunguntur
iis Astrum XXII populi divisi in Augustanos et Trasmontanos, Asturica urbe
magnifica. in iis sunt Gigurri, Paesici, Lancienses, Zoelae. numerus omnis
multitudinis ad CCXL liberorum capitum. Lucensis conventus populorum
est sedecim, praeter Celticos et Lemavos ignobilium ac barbarae
appellationis, sed liberorum capitum ferme CLXVI. Simili
modo Bracarum XXIIII civitates CCLXXXV capitum, ex quibus praeter ipsos
Bracaros Bibali, Coelerni, Callaeci, Equasei, Limici, Querquerni citra
fastidium nominentur.
|
|
|
|
003.029
|
Longitudo
citerioris Hispaniae est ad finem Castulonis a Pyrenaeo DCVII p. et ora paulo
amplius, latitudo a Tarracone ad litus Oiarsonis CCCVII, e radicibus
Pyrenaei, ubi cuneatur angustiis inter duo maria; paulatim deinde se pandens,
qua contingit ulteriorem Hispaniam, tantundem et amplius latitudini adicit.
|
|
|
|
003.030
|
metallis
plumbi, ferri, aeris, argenti, auri tota ferme Hispania scatet, citerior et
specularis lapidis, Baetica et minio. sunt et marmorum lapidicinae. universae
Hispaniae Vespasianus Imperator Augustus iactatum procellis rei publicae
Latium tribuit. Pyrenaei montes Hispanias Galliasque disterminant
promunturiis in duo diversa maria proiectis.
|
|
|
|
003.031
|
Narbonensis
provincia appellatur pars Galliarum quae interno mari adluitur, Bracata antea
dicta, amne Varo ab Italia discreta Alpiumque vel saluberrimis Romano imperio
iugis, a reliqua vero Gallia latere septentrionali montibus Cebenna et
Iuribus, agrorum cultu, virorum morumque dignatione, amplitudine opum nulli
provinciarum postferenda breviterque Italia verius quam provincia.
|
|
|
|
003.032
|
in
ora regio Sordonum intusque Consuaranorum, flumina Tecum, Vernodurum, oppida
Illiberis, magnae quondam urbis tenue vestigium, Ruscino Latinorum, flumen
Ataz, e Pyrenaeo Rubrensem permeans lacum, Narbo Martius Decumanorum colonia
XII p. mari distans, flumina Araris, Liria. oppida de cetero rara
praeiacentibus stagnis:
|
|
|
|
003.033
|
Agatha
quondam Massiliensium et regio Volcarum Tectosagum atque ubi Rhoda Rhodiorum
fuit, unde dictus multo Galliarum fertilissimus Rhodanus amnis, ex Alpibus se
rapiens per Lemannum lacum segnemque deferens Ararim nec minus se ipso
torrentes Isaram et Druantiam. Libica appellantur duo eius ora modica, ex his
alterum Hispaniense, alterum Metapinum, tertium idemque amplissimum
Massalioticum. sunt auctores et Heracleam oppidum in ostio Rhodani fuisse.
|
|
|
|
003.034
|
ultra
fossae ex Rhodano, C. Mari opere et nomine insignes, stagnum Mastromela,
oppidum Maritima Aviaticorum, superque Campi Lapidei, Herculis proeliorum
memoria, regio Anatiliorum et intus Dexivatium Cavarumque; rursus a mari
Tricorium et intus Tritollorum Vocontiorumque et Segovellaunorum, mox
Allobrogum. at in ora Massilia Graecorum Phocaeensium foederata, promunturium
Zao, Citharista portus, regio Camactulicorum, dein Suelteri supraque
Verucini.
|
|
|
|
003.035
|
in
ora autem Athenopolis Massiliensium, Forum Iuli Octavanorum colonia, quae
Pacensis appellatur et Classica, amnes nomine Argenteus, regio Oxubiorum
Ligaunorumque, dum Latinum Antipolis, regio Deciatium, amnis Varus, ex Alpium
monte Caenia profusus.
|
|
|
|
003.036
|
In
mediterraneo coloniae Arelate Sextanorum, Baeterrae Septimanorum, Arausio
Secundanorum, in agro Cavarum Valentia, Vienna Allobrogum. oppida Latina
Aquae Sextiae Salluviorum, Avennio Cavarum, Apta Iulia Vulgientium, Alebaece
Reiorum Apollinarium, Alba Helvorum, Augusta Tricastinorum, Anatilia, Aerea,
Bormani, Comani, Cabellio, Carcasum Volcarum Tectosagum, Cessero, Carantorate
Meminorum, Caenicenses, Cambolectri qui Atlantici cognominantur,
|
|
|
|
003.037
|
Forum
Voconi, Glanum Libii, Lutevani qui et Foroneronienses, Nemausum Arecomicorum,
Piscinae, Ruteni, Samnagenses, Tolosani Tectosagum Aquitania contermini,
Tasgoduni, Tarusconienses, Umbranici, Vocontiorum civitatis foederatae duo
capita Vasio et Lucus Augusti, oppida vero ignobilia XVIIII, sicut XXIIII
Nemausiensibus adtributa. adiecit formulae Galba Imperator ex Inalpinis
Avanticos atque Bodionticos, quorum oppidum Dinia. longitudinem provinciae Narbonensis
CCCLXX p. Agrippa tradit, latitudinem CCXLVIII.
|
|
|
|
003.038
|
Italia
dehinc primique eius Ligures, mox Etruria, Umbria, Latium, ibi Tiberina ostia
et Roma, terrarum caput,XVI p. intervallo a mari. Volscum postea litus et
Campaniae, Picentinum inde ac Lucanum Bruttiumque, quo longissime in meridiem
ab Alpium paene lunatis iugis in maria excurrit Italia. ab eo Graeciae ora,
mox Sallentini, Poeduculi, Apuli, Paeligni, Frentani, Marrucini, Vestini,
Sabini, Picentes, Galli, Umbri, Tusci, Veneti, Cari, Iapudes, Histri,
Liburni.
|
|
|
|
003.039
|
nec
ignoro ingrati ac segnis animi existimari posse merito, si obiter atque in
transcursu ad hunc modum dicatur terra omnium terrarum alumna eadem et
parens, numine deumelecta quae caelum ipsum clarius faceret, sparsa
congregaret imperia ritusque molliret et tot populorum discordes ferasque
linguas sermonis commercio contraheret ad conloquia et humanitatem homini
daret breviterque una cunctarum gentium in toto orbe patria fieret.
|
|
|
|
003.040
|
sed
quid agam? tanta nobilitas omnium locorum, quos quis attigerit, tanta rerum
singularum populorumque claritas tenet. urbs Roma vel sola in ea, .... et
digna iam tam festa cervice facies, quo tandem narrari debet opere? qualiter
Campaniae ora per se felixque illa ac beata amoenitas, ut palam sit uno in
loco gaudentis opus esse naturae?
|
|
|
|
003.041
|
iam
vero tota ea vitalis ac perennis salubritas, talis caeli temperies, tam
fertiles campi, tam aprici colles, tam innoxii saltus, tam opaca nemora, tam
munifica silvarum genera, toto montium adflatus, tanta frugum vitiumque et
olearum fertilitas, tam nobilia pecudi vellera, tam opima tauris colla, tot
lacus, tot amnium fontiumque ubertas totam eam perfundens, tot maria, portus,
gremiumque terrarum commercio patens undique et tamquam iuvandos ad mortales
ipsa avide in maria procurrens!
|
|
|
|
003.042
|
neque
ingenia ritusque ac viros et lingua manuque superatas commemoro gentes. ipsi
de ea iudicavere Grai, genus in gloriam sui effusissimum, quotam partem ex ea
appellando Graeciam Magnam! nimirum id, quod in caeli mentione facimus, hac
quoque in parte facimus, ut notas quasdam et pauca sidera attingamus.
legentes tantum quaeso meminerint ad singula tot orbe edissertanda festinari.
|
|
|
|
003.043
|
Est
ergo folio maxime querno adsimulata, multo proceritate amplior quam
latitudine, in laevam se flectens cacumine et Amazonicae figura desinens
parmae, ubi a medio excursu Cocynthos vocatur, per sinus lunatos duo cornua
emittens, Leucopetram dextra, Lacinium sinistra. patet longitudine ab
Inalpino fine Praetoriae Augustae per urbem Capuamque cursu meante Regium
oppidum, in umero eius situm, a quo veluti cervicis incipit flexus, decies
centena et viginti milia passuum, multoque amplior mensura fieret Lacinium
usque, ni talis obliquitas in latus degredi videretur.
|
|
|
|
003.044
|
latitudo
eius varia est, quadringentorum decem milium inter duo maria Inferum et
Superum amnesque Varum atque Arsiam, media autem ferme circa urbem Romam ab
ostio Aterni amnis in Hadriaticum mare influentis ad Tiberina ostia CXXXVI,
et paulo minus a Castro Novo Hadriatici maris Alsium ad Tuscum aequor, haud
ullo in loco CC latitudinem excedens. universae autem ambitus a Varo ad
Arsiam |XX|:XLVIIII p. efficit.
|
|
|
|
003.045
|
abest
a circumdatis terris Histria ac Liburnia quibusdam locis centena milia, ab
Epiro et Illyrico quinquaginta, ab Africa minus ducenta, ut auctor est M.
Varro, ab Sardinia centum viginti milia, ab Sicilia MD, a Corcyra minus LXXX,
ab Issa L. incedit per maria caeli regione ad meridiem quidem, sed, si quis
id diligenti subtilitate exigat, inter sextam horam primamque brumalem.
|
|
|
|
003.046
|
Nunc
ambitum eius urbesque enumerabimus, qua in re praefari necessarium est
auctorem nos Divum Augustum secuturos discriptionemque ab eo factam Italiae
totius in regiones XI, sed ordine eo, qui litorum tractu fiet; urbium quidem
vicinitates oratione utique praepropera servari non posse, itaque inferiore
parte digestionem in litteras eiusdem nos secuturos, coloniarum mentione
signata, quas ille in eo prodidit numero. nec situs originesque persequi
facile est, Ingaunis Liguribus — ut ceteri omittantur — agro tricies dato.
|
|
|
|
003.047
|
Igitur
ab amne Varo Nicaea a Massiliensibus conditum, fluvius Palo, Alpes populique
Inalpini multis nominibus, sed maxime Capillati, oppido Vediantiorum
civitatis Cemenelo, portus Herculis Monoeci, Ligustina ora. Ligurum
celeberrimi ultra Alpes Sallui, Deciates, Oxubi, citra Veneni, Turri, Soti,
Bagienni, Statielli, Binbelli, Maielli, Caburriates, Casmonates, Velleiates
et quorum oppida in ora proxime dicemus.
|
|
|
|
003.048
|
flumen
Rutuba, oppidum Album Intimilium, flumen Merula, oppidum Album Ingaunum,
portus Vadorum Sabatium, flumen Porcifera, oppidum Genua, fluvius Fertor,
portus Delphini, Tigulia intus, Segesta Tiguliorum, flumen Macra, Liguriae
finis. a tergo autem supra dictorum omnium Appenninus mons Italiae
amplissimus, perpetuis iugis ab Alpibus tendens ad Siculum fretum.
|
|
|
|
003.049
|
ab
altero eius latere ad Padum amnem Italiae ditissimum omnia nobilibus oppidis
nitent, Libarna, Dertona colonia, Iria, Vardacate, Industria, Pollentia,
Carrea quod Potentia cognominatur, Foro Fulvi quod Valentinum, Augusta
Bagiennorum, Alba Pompeia, Hasta, Aquis Statiellorum. haec regio ex
discriptione Augusti nona est. patet ora Liguriae inter amnes Varum et Macram
CCXVI p.
|
|
|
|
003.050
|
Adnectitur
septima, in qua Etruria est ab amne Macra, ipsa mutatis saepe nominibus.
Umbros inde exegere antiquitus Pelasgi, hos Lydi, a quorum rege Tyrrheni, mox
a sacrifico ritu lingua Graecorum Tusci sunt cognominati. primum Etruriae
oppidum Luna, portu nobile, colonia Luca a mari recedens propiorque Pisae
inter amnes Auserem et Arnum, ortae a Pelopidis sive a Teutanis, Graeca
gente. vada Volaterrana, fluvius Caecina, Populonium, Etruscorum quondam hoc
tantum in litore.
|
|
|
|
003.051
|
hinc
amnes Prile, mox Umbro, navigiorum capax, et ab eo tractus Umbriae portusque
Telamo, Cosa Volcientium a populo Romano deducta, Graviscae, Castrum Novum,
Pyrgi, Caeretanus amnis et ipsum Caere intus m. p. VII, Agylla a Pelasgis
conditoribus dictum, Alsium, Fregenae, Tiberis amnis a Macra CCLXXXIIII p.
intus coloniae Faliosca, Argis orta, ut auctor est Cato, quae cognominatur
Etruscorum, Lucus Feroniae,Rusellana, Seniensis, Sutrina.
|
|
|
|
003.052
|
de
cetero Arretini Veteres, Arretini Fidentiores, Arretini Iulienses,
Amitinenses, Aquenses cognomine Taurini, Blerani, Cortonenses, Capenates,
Clusini Novi, Clusini Veteres, Florentini praefluenti Arno adpositi,
Faesulae, Ferentinum, Fescennia, Hortanum, Herbanum, Nepet, Novem Pagi,
Praefectura Claudia Doroclodi, Pistorium, Perusia,Suanenses, Saturnini qui
ante Aurini vocabantur, Subertani, Statonienses, Tarquinienses,
Tuscanienses,Vetulonienses, Veientani, Vesentini, Volaterrani, Volcentani
cognomine Etrusci, Volsinienses. in eadem parte oppidorum veterum nomina
retinent agri Crustuminus, Caletranus.
|
|
|
|
003.053
|
Tiberis,
ante Thyberis appellatus et prius Albula, e media fere longitudine Appennini
finibus Arretinorum profluit, tenuis primo nec nisi piscinis corrivatus
emissusque navigabilis, sicuti Tinia et Clanis influentes in eum, novenorum
ita conceptu dierum, si non adiuvent imbres. sed Tiberis propter aspera et
confragosa ne sic quidem, praeterquam trabibus verius quam ratibus, longe
meabilis fertur, per CL p. non procul Tiferno Perusiaque et Ocriculo Etruriam
ab Umbris ac Sabinis, mox citra XVI p. urbis Veientem agrum a Crustumino,
dein Fidenatem Latinumque a Vaticano dirimens.
|
|
|
|
003.054
|
sed
infra Arretium Clanim duobus et quadraginta fluviis auctus, praecipuis autem
Nare et Aniene, qui et ipse navigabilis Latium includit a tergo, nec minus
tamen aquis ac tot fontibus in urbem perductis, et ideo quamlibet magnarum
navium ex Italo mari capax, rerum in toto orbe nascentium mercator
placidissimus, pluribus prope solus quam ceteri in omnibus terris amnes accolitur
aspiciturque villis.
|
|
|
|
003.055
|
nullique
fluviorum minus licet inclusis utrimque lateribus, nec tamen ipse depugnat,
quamquam creber ac subitus incrementis est, nusquam magis aquis quam in ipsa
urbe stagnantibus. quin immo vates intellegitur potius ac monitor, auctu
semper religiosus verius quam saevus.
|
|
|
|
003.056
|
Latium
antiquum a Tiberi Cerceios servatum est m. p. L longitudine: tam tenues
primordio imperi fuere radices. colonis saepe mutatis tenuere alii aliis
temporibus, Aborigenes, Pelasgi, Arcades, Siculi, Aurunci, Rutuli et ultra
Cerceios Volsci, Osci, Ausones, unde nomen Lati processit ad Lirim amnem. in
principio est Ostia colonia ab Romano rege deducta, oppidum Laurentum, lucus
Iovis Indigetis, amnis Numicius, Ardea a Danaë Persei matre condita.
|
|
|
|
003.057
|
dein
quondam Aphrodisium, Antium colonia, Astura flumen et insula, fluvius
Nymphaeus, Clostra Romana, Cercei, quondam insula inmenso quidem mari
circumdata, ut creditur Homero, et nunc planitie. mirum est quod hac de re
tradere hominum notitiae possumus. Theophrastus, qui primus externorum aliqua
de Romanis diligentius scripsit — nam Theopompus, ante quem nemo mentionem
habuit, urbem dumtaxat a Gallis captam dixit, Clitarchus, ab eo proximus,
legationem tantum ad Alexandrum missam —
|
|
|
|
003.058
|
hic
iam plus quam ex fama Cerceiorum insulae et mensuram posuit stadia LXXX in eo
volumine, quod scripsit Nicodoro Atheniensium magistratu, qui fuit urbis
nostrae CCCCXL anno. quicquid ergo terrarum est praeter X p. ambitus adnexum
insulae, post eum annum accessit Italiae.
|
|
|
|
003.059
|
aliud
miraculum a Cerceis palus Pomptina est, quem locum XXIIII urbium fuisse
Mucianus ter consul prodidit. dein flumen Aufentum, supra quod Tarracina
oppidum, lingua Voslcorum Anxur dictum, et ubi fuere Amyclae sive Amynclae, a
serpentibus deletae, dein locus Speluncae, lacus Fundanus, Caieta portus,
oppidum Formiae, Hormiae dictum, ut existimavere, antiqua Laestrygonum sedes.
ultra fuit oppidum Pirae, est colonia Minturnae, Liri amne divisa, Clani olim
appellato, Sinuessa, extremum in adiecto Latio, quam quidam Sinopen dixere
vocitatam.
|
|
|
|
003.060
|
hinc
felix illa Campania, ab hoc sinu incipiunt vitiferi colles et temulentia
nobilis suco per omnes terras incluto atque, ut veteres dixere, summum Liberi
Patris cum Cerere certamen. hinc Setini et Caecubi protenduntur agri; his
iunguntur Falerni, Caleni, dein consurgunt Massici, Gaurani Surrentinique
montes. ibi Leborini campi sternuntur et in delicias alicae politur messis.
haec litora fontibus calidis rigantur praeterque cetera in toto mari
conchylio et pisce nobili adnotantur. nusquam generosior oleae liquor est,
hoc quoque certamen humanae voluptatis. tenuere Osci, Graeci, Umbri, Tusci,
Campani.
|
|
|
|
003.061
|
in
ora Savo fluvius, Volturnum oppidum cum amne, Liternum, Cumae Chalcidiensium,
Misenum, portus Baiarum, Bauli, lacus Lucrinus et Avernus, iuxta quem
Cimmerium oppidum quondam, dein Puteoli colonia Dicaearchia dicti, postque
Phlegraei campi, Acherusia palus Cumis vicina;
|
|
|
|
003.062
|
litore
autem Neapolis, Chalcidensium et ipsa, Parthenope a tumulo Sirenis appellata,
Herculaneum, Pompei haud procul spectato monte Vesuvio, adluente vero Sarno
amne, ager Nucerinus et VIIII p. a mari ipsa Nuceria, Surrentum cum
promunturio Minervae, Sirenum quondam sede. navigatio a Cerceis II de LXXX
patet. regio ea a Tiberi prima Italiae servatur ex discriptione Augusti.
|
|
|
|
003.063
|
Intus
coloniae Capua, ab XL campo dicta, Aquinum, Suessa, Venafrum, Sora, Teanum
Sidicinum cognomine, Nola; oppida Abellinum, Aricia, Alba Longa, Acerrani,
Allifani, Atinates, Alterinates, Anagnini, Atellani, Aefulani, Arpinates,
Auximates, Abellani, Alfaterni et qui ex agro Latino, item Hernico, item
Labicano cognominantur, Bovillae, Caiatia, Casinum, Calenum, Capitulum
Hernicum, Cereatini qui Mariani cognominantur, Corani a Dardano Troiano orti,
Cubulterini, Castrimoenienses,
|
|
|
|
003.064
|
Cingulani,
Cabienses in monte Albano, Foropopulienses ex Falerno, Frusinates,
Ferentinates, Freginates, Fabraterni Veteres, Fabraterni Novi, Ficolenses, Fregellani,
Forum Appi, Forentani, Gabini, Interamnates Sucasini qui et Lirenates
vocantur, Ilionenses, Lanivini, Norbani, Nomentani, Praenestini urbe quondam
Stephane dicta, Privernates, Setini, Signini, Suessulani, Telesini, Trebulani
cognomine Ballienses, Trebani, Tusculani, Verulani,
|
|
|
|
003.065
|
Veliterni,
Ulubrenses, Urbanates superque Roma ipsa, cuius nomen alterum dicere nisi
arcanis caerimoniarum nefas habetur optimaque et salutari fide abolitum
enuntiavit Valerius Soranus luitque mox poenas. non alienum videtur inserere
hoc loco exemplum religionis antiquae ob hoc maxime silentium institutae.
namque diva Angerona, cui sacrificatur a. d. XII kal. Ian., ore obligato
obsignatoque simulacrum habet.
|
|
|
|
003.066
|
Urbem
tris portas habentem Romulus reliquit aut, ut plurimas tradentibus credamus,
IIII. moenia eius collegere ambitu imperatoribus censoribusque Vespasianis
anno conditae DCCCXXVI m. p. XIII:CC, conplexa montes septem. ipsa dividitur
in regiones XIIII, compita Larum CCLXV, eiusdem spatium mensura currente a
miliario in capite Romani fori statuto ad singulas portas, quae sunt hodie
numero XXXVII, ita ut XII portae semel numerentur praetereantur ex veteribus
VII, quae esse desierunt, efficit passuum per directum XX:M:DCCLXV.
|
|
|
|
003.067
|
ad
extrema vero tectorum cum castris praetoriis ab eodem miliario per vicos
omnium viarum mensura colligit paulo amplius LX p. quod si quis altitudinem
tectorum addat, dignam profecto aestimationem concipiat fateaturque nullius
urbis magnitudinem in toto orbe potuisse ei comparari. clauditur ab oriente
aggere Tarquini Superbi, inter prima opere mirabili; namque eum muris
aequavit qua maxime patebat aditu plano. cetera munita erat praecelsis muris
aut abruptis montibus, nisi quod exspatiantia tecta multas addidere urbes.
|
|
|
|
003.068
|
In
prima regione praeterea fuere in Latio clara oppida Satircum, Pometia,
Scaptia, Politorium, Tellena, Tifata, Caenina, Ficana, Crustumeria, Ameriola,
Medullum, Corniculum, Saturnia ubi nunc Roma est, Antipolis quod nunc
Ianiculum in parte Romae, Antemnae, Camerium, Collatia, Amitinum, Norbe,
Sulmo,
|
|
|
|
003.069
|
et
cum iis carnem in monte Albano soliti accipere populi Albenses: Albani,
Aesolani, Accienses, Abolani, Bubetani, Bolani, Cusuetani, Coriolani,
Fidenates, Foreti, Hortenses, Latinienses, Longani, Manates, Macrales,
Munienses, Numinienses, Olliculani, Octulani, Pedani, Poletaurini,
Querquetulani, Sicani, Sisolenses, Tolerienses, Tutienses, Vimitellari,
Velienses, Venetulani, Vitellenses.
|
|
|
|
003.070
|
ita
ex antiquo Latio LIII populi interiere sine vestigiis. in Campano autem agro
Stabiae oppidum fuere usque ad Cn. Pompeium L. Catonem cos. pr. kal. Mai.,
quo die L. Sulla legatus bello sociali id delevit, quod nunc in villam abiit.
intercidit ibi et Taurania. sunt moreitnes Casilinae reliquiae. praeterea
auctor est Antias oppidum Latinorum Apiolas captum a L. Tarquinio rege, ex
cuius praeda Capitolium is inchoaverit. a Surrentino ad Silerum amnem XXX m.
p. ager Picentinus fuit Tuscorum, templo Iunonis Argivae ab Iasone condito insiginis.
intus oppidum Salerni, Picentia.
|
|
|
|
003.071
|
A
Silero regio tertia et ager Lucanus Bruttiusque incipit, nec ibi rara
incolarum mutatione. tenuerunt eum Pelasgi, Oenotri, Itali, Morgetes, Siculi,
Graeciae maxime populi, novissime Lucani Samnitibus orti duce Lucio. oppidum
Paestum, Graecis Posidonia appellatum, sinus Paestanus, oppidum Eleas quae
nunc Velia, promunturium Palinurum, a quo sinu recedente traiectus ad
Columnam Regiam C m. p.
|
|
|
|
003.072
|
proximum
autem flumen Melpes, oppidum Buxentum, Graeciae Pyxus, Laus amnis. fuit et
oppidum eodem nomine. ab eo Bruttium litus, oppidum Blanda, flumen Baletum,
portus Parthenius Phocensium et sinus Vibonensis, locus Clampetiae, oppidum
Tempsa, a Graecis Temese citum, et Crotoniensium Terina sinusque ingens
Terinaeus. oppidum Consentia intus.
|
|
|
|
003.073
|
in
paeninsula fluvius Acheron, a quo oppidani Aceruntini. Hippo, quod nunc
Vibonem Valentiam appellamus, portus Herculis, Metaurus amnis, Tauroentum
oppidum, portus Orestis et Medma. oppidum Scyllaeum, Crataeis fluvius, mater,
ut dixere, Scyllae. dein Columnia Regia, Siculum retum ac duo adversa
promunturia, ex Italia Caenus, e Sicilia Pelorum, XII stadiorum intervallo,
unde Regium XCIV.
|
|
|
|
003.074
|
inde
Appennini silva Sila, promunturium Leucopetra XV p., ab ea LI Locri,
cognominati a promunturio Zephyrio. absunt a Silero
CCCIII. Et includitur Europae sinus primus. in eo maria
nuncupantur: unde irrumpit, Atlanticum, ab aliis Magnum; qua intrat, Porthmos
a Graecis, a nobis Gaditanum fretum; cum intravit, Hispanum quatenus
Hispanias adluit, ab aliis Hibericum aut Baliaricum; mox Gallicum ante
Narbonensem provinciam; hinc Ligusticum;
|
|
|
|
003.075
|
ab
eo ad Siciliam insulam Tuscum, quod ex Graecis alii Notium, alii Tyrrenum, e
nostris plurimi Inferum vocant. ultra Siciliam quod est ad Salentinos,
Ausonium Polybius appellat, Eratosthenes autem inter ostium oceani et
Sardiniam quicquid est Sarodum, inde ad Siciliam Tyrrenum, ab hac Cretam
usque Siculum, ab ea Creticum.
|
|
|
|
003.076
|
Insulae
per hanec maria primae omnium Pityussae Graecis dictae a frutice pineo; nunc
Ebusus vocatur utraque, civitate foederata, angusto freto interfluente.
patent XLVI, absunt ab Dianio DCC stadia, totidem Dianium per continentem a
Carthagine Nova, tantundem a Pityussis in altum Baliares duae ei Sucronem
versus Colubraria.
|
|
|
|
003.077
|
Baliares
funda bellicosas Graeci Gymnasias dixere. maior C p. est longitudine,
circuitu vero CCCCLXXV. ppa habet civium Romanorum Palmam et Pollentiam,
Latina Guium et Tucim, et foederatum Bocchorum fuit. ab ea XXX distat minor,
longitudine XL, circuitu CL. civitates habet Iamonem, Saniseram, Magonem.
|
|
|
|
003.078
|
a
maiore XII in altum abest Capraria, insidiosa naufragiis, et e regione Palmae
urbis Menariae ac Tiquadra et parva Hannibalis. Ebusi terra serpentes fugat,
Colubrariae parit, ideo infesta omnibus nisi Ebusitanam terram inferentibus;
Graeci Ophiussam dixere. nec cuniculos Ebusus gignit, populantes Baliarium
messes.
|
|
|
|
003.079
|
Sunt
aliae viginti ferme parvae mari vadoso, Galliae autem ora in Rhodani ostio
Metina, mox quae Blascorum vocatur, et tres Stoechades a vicinis
Massiliensibus dictae propter ordinem quo sitae sunt. nomina singulis Prote,
Mese, quae et Pomponiana vocatur, tertia Hypaea, ab iis Sturium, Phoenice,
Phila, Lero et Lerina adversum Antipolim, in qua Berconi oppidi memoria.
|
|
|
|
003.080
|
In
Ligustico mari est Corsica, quam Graeci Cyrnon appellavere, sed Tusco
propior, a septentrione in meridiem proiecta, longa passuum CL, lata maiore
ex parte L, circuitu CCCXXV. abest a Vadis Volaterranis LXII, civitates habet
XXXII et colonias Marianam, a C. Mario deductam, Aleriam, a dictatore Sulla.
citra est Oglasa, intra vero, et LX p. a Corsica, Planasia a specie dicta,
aequalis freto ideoque navigiis fallax.
|
|
|
|
003.081
|
amplior
Urgo et Capraria, quam Graeci Aegilion dixere, item Igilium et Dianium, quam
Artemisiam, ambae contra Cosanum litus, et Barpana, Menaria, Columbaria,
Venaria, Ilva cum ferri metallis, circuitus C, a Populonio X, a Graecis
Aethalia dicta. ab ea Planasia XXVIII. ab iis ultra Tiberina ostia in Antiano
Astura, mox Palmaria, Sinonia, adversum Formias Pontiae.
|
|
|
|
003.082
|
in
Puteolano autem sinu Pandateria, Prochyta, non ab Aeneae nutrice, sed quia
profusa ab Aenaria erat, Aenaria a statione navium Aeneae, Homero Inarime
dicta, Pithecusa, non a simiarum multitudine, ut aliqui existimavere, sed a
figlinis doliorum. inter Pausilypum et Neapolim Megaris, mox a Surrento VIII
distantes Tiberi principis arce nobiles Capreaea circuiti XI:M,
|
|
|
|
003.083
|
Leucothea
extraque conspectum pelagus Africum attingens Sardinia, minus VIII p. a
Corsicae extremis, etiamnum angustias eas artantibus insulis parvis, quae
Cuniculariae appellantur, itemque Phintonis et Fossae, a quibus fretum ipsum
Taphros nominatur.
|
|
|
|
003.084
|
Sardinia
ab oriente patens CLXXXVIII p., ab occidente CLXXV, a meridie LXXVII, a
septentrione CXXV, circuitu DLXV, abest ab Africa Caralitano promunturio CC,
a Gadibus |XII|:L. habet et a Gorditano promunturio duas insulas quae
vocantur Herculis, a Sulcensi Enosim, a Caralitano Ficariam.
|
|
|
|
003.085
|
quidam
haut procul ab ea et Leberidas ponunt et Callode et quam vocant Heras lutra.
celeberrimi in ea populorum Ilienses, Balari, Corsi, oppidorum XVIII
Suleitani, Valentini, Neapolitani, Bitienses, Caralitani civium R. et
Norenses, colonia autem una, quae vocatur Ad Turrem Libisonis. Sardiniam
ipsam Timaeus Sandaliotim appellavit ab effigie soleae, Myrsilus Ichnusam a
similitudine vestigii. contra Paestanum sinum Leucosia est, a Sirene ibi
sepulta appellata, contra Veliam Pontia et Isacia, utraeque uno nomine
Oenotrides, argumentum possessae ab Oenotris Italiae, contra Vibonem parvae
quae vocantur Ithacesiae ab Ulixis specula.
|
|
|
|
003.086
|
Verum
ante omnes claritate Sicilia, Sicania Thucydidi dicta, Trinacria pluribus aut
Trinacia a triangula specie, circuitu patens, ut auctor est Agrippa,DCXVIII
p., quondam Bruttio agro cohaerens, mox interfuso nari avulsa,XV in
longitudinem freto, in latitudinem autem M:D p. iuxta Columnam Regiam. ab hoc
dehiscendi argumento Rhegium Graeci nomen dedere oppido in margine Italiae
sito.
|
|
|
|
003.087
|
in
eo freto est scopulus Scylla, item Charybdis mare verticosum, ambae clarae
saevitia. ipsius triquetrae, ut diximus, promunturium Pelorum vocatur
adversus Scyllam vergens in Italiam, Pachynum in Graeciam,CCCCXL ab eo
distante Peloponneso, Lilybaeum in Africam CLXXX intervallo a Mercuri
promunturio et a Caralitano Sardiniae CXC. inter se autem promunturia ac
latera distant his spatiis: terreno itinere a Peloro Pachymum CLXXVI, inde
Lilybaeum CC, unde Pelorum CCXLII.
|
|
|
|
003.088
|
coloniae
ibi V, urbes aut civitates LXIII. a Peloro mare Ionium ora spectante oppidum
Messana civium R., qui Mamertini vocantur, promunturium Drepanum, colonia
Tauromenium, quae antea Naxos, flumen Asines, mons Aetna, nocturnis mirus
incendiis. crater eius patet ambitu stadia viginti; favilla Tauromenium et
Catinam usque pervenit fervens, fragor vero ad Maroneum et Gemellos colles.
|
|
|
|
003.089
|
scopuli
tres Cyclopum, portus Ulixis, colonia Catina, flumina Symaethum, Terias.
intus Laestrygoni campi. oppida Leontini, Megaris, amnis Pantagies, colonia
Syracusae cum fonte Arethusa, quamquam et Temenitis et Archidemia et Magea et
Cyane et Milichie fontes in Syracusano potantur agro, portus Naustathmus,
flumen Elorum, promunturium Pachynum, a quo .... fronte Siciliae flumen
Hyrminum, oppidum Camarina, fluvius Gelas, oppidum Agragas, quod Agrigentum
nostri dixere,
|
|
|
|
003.090
|
Thermae
colonia, amnes Achates, Mazara, Hypsa, Selinuus, oppidum Lilybaeum, ab eo
promunturium, Drepana, mons Eryx, oppida Panhormum, Soluus, Himera cum
fluvio, Cephaloedis, Haluntium, Agathyrnum, Tyndaris colonia, oppidum Mylae
et, unde coepimus, Pelorias.
|
|
|
|
003.091
|
intus
autem Latinae condicionis Centuripini, Netini, Segestani, stipendiarii Assorini,
Aetnenses, Agyrini, Acestaei, Acrenses, Bidini, Citarini, Drepanitani,
Ergetini, Echetlienses, Erycini, Entellini, Egguini, Gelani, Galacteni,
Halesini, Hennenses, Hyblenses, Herbitenses, Herbessenses, Herulenses,
Halicuenses, Hadranitani, Imacarenses, Ichanenses, Iaetenses, Mutustratini,
Magellini, Murgentini, Mutycenses, Menaini, Naxi, Noini, Petrini, Paropini,
Phintienses, Semelitani, Scherini, Selinunti, Symaethii, Talarenses,
Tissienses, Triocalini, Tyracinenses, Zanclaei Messeniorum in Siculo freto
sunt.
|
|
|
|
003.092
|
Insulae
in Africam versae Gaulos, Melita a Camarina LXXXVII, a Lilybaeo CXIII,
Cossyra, Hieronnesos, Caene, Galata, Lopadusa, Aethusa, quam alii Aegusam
scripserunt, Bucinna et a Solunte LXXV Osteodes contraque Paropinos Ustica.
citra vero Siciliam ex adverso Metauri amnis XXV ferme p. ab Italia septem
Aeoliae appellatae, eaedem Liparaeorum, Hephaestiades a Graecis, a nostris
Volcaniae, Aeoliae, quod Aeolus Iliacis temporibus ibi regnavit.
|
|
|
|
003.093
|
Lipara
cum civium Romanorum oppido, dicta a Liparo rege, qui successit Aeolo, antea
Milognois vel Meligunis vocitata, abest XXV ab Italia, ipsa circuitu paulo
minor V. inter hanc et Siciliam altera, antea Therasia appellata, nunc Hiera,
quia sacra Volcano est, colle in ea nocturnas evomente flammas.
|
|
|
|
003.094
|
tertia
Strongyle, a Lipara VI p. ad exortum solis vergens, in qua regnavit Aeolus;
quae a Lipara liquidiore tantum flamma differt, e cuius fumo, quinam flaturi
sint venti in triduo, praedicere incolae traduntur; unde ventos Aeolo
paruisse existimatum. quarta Didyme, minor quam Lipara. quinta Ericusa, sexta
Phoenicusa, pabulo proximarum relictae. novissima eademque minima Euonymos.
hactenus de primo Europae sinu.
|
|
|
|
003.095
|
A
Locris Italiae frons incipit, Magna Graecia appellata, in tris sinus recedens
Ausonii maris, quoniam Ausones tenuere primi. patet LXXXVI, ut auctor est
Varro; plerique LXXV fecere. in ea ora flumina innumera, sed memoratu digna a
Locris Sagra et vestigia oppidi Caulonis, Mustiae, Consilinum castrum, Cocynthum,
quod esse longissimum Italiae promunturium aliqui existimant. dein sinus et
oppidum Scolacium, Scylaceum et Scylletium Atheniensibus, cum conderent,
dictum, quem locum occurrens Terinaeus sinus paeninsulam efficit, et in ea
portus qui vocatur Castra Hannibalis, nusquam angustiore Italia:XL p.
latitudo est; itaque Dionysius maior intercisam eo loco adicere Siciliae
voluit.
|
|
|
|
003.096
|
amnes
ibi navigabiles Carcinus, Crotalus, Semirus, Arogas, Thagines, oppidum intus
Petelia, mons Clibanus, promunturium Lacinium, cuius ante Ogygiam appellasse
Homerus existimatur, praeterea Tyris, Eranusa, Meloessa. ipsum a Caulone
abesse LXX prodit Agrippa.
|
|
|
|
003.097
|
A
Lacinio promunturio secundus Europae sinus incipit, magno ambitu flexus et
Acroceraunio Epiri finitus promunturio, a quo abest LXXV. oppidum Croto,
amnis Neaethus, oppidum Thuri inter duos amnes Crathim et Sybarim, ubi fuit
urbs eodem nomine. similiter est inter Sirim et Acirim Heraclea, aliquando
Siris vocitata. flumina Talandrum, Casuentum, oppidum Metapontum, quo tertia
Italiae regio finitur.
|
|
|
|
003.098
|
mediterranei
Bruttiorum Aprustani tantum; Lucanorum autem Atinates, Bantini, Eburini,
Grumentini, Potentini, Sontini, Sirini, Tergilani, Ursentini, Volcentani,
quibus Numestrani iunguntur. praeterea interisse Thebas Lucanas Cato auctor
est, et Pandosiam Lucanorum urbem fuisse Theopompus, in qua Alexander
Epirotes occubuerit.
|
|
|
|
003.099
|
Conectitur
secunda regio amplexa Hirpinos, Calabriam, Apuliam, Sallentinos,CCL sinu qui
Tarentinus appellatur ab oppido Laconum — in recessu hoc intimo situm,
contributa eo maritima colonia, quae ibi fuerat, abest CXXXVI a Lacinio
promunturio —, adversam ei Calabriam in paeninsulam emittens. Graeci
Messapiam a duce appellavere et ante Peucetiam a Peucetio Oenotri fratre in
Sallentino agro. inter promunturia C intersunt. latitudo paeninsulae a
Tarento Brundisium terreno itinere XXXXV patet multoque brevius a portu
Sasine.
|
|
|
|
003.100
|
oppida
per continentem a Tarento Uria, cui cognomen ob Apulam Messapiae, Aletium, in
ora vero Senum, Callipolis, quae nunc est Anxa,LXXV a Tarento. inde XXXIII
promunturium quod Acran Iapygiam vocant, quo longissime in maria excurrit
Italia. ab eo Basta oppidum et Hydruntum decem ac novem milia passuum, ad
discrimen Ionii et Hadriatici maris, qua in Graeciam brevissimus transitus,
ex adverso Apolloniatum oppidi latitudine intercurrentis freti L on amplius.
|
|
|
|
003.101
|
hoc
intervallum pedestri continuare transitu pontibus iactis primum Pyrrus Epiri
rex cogitavit, post eum M. Varro, cum classibus Pompei piratico bello
praeesset; utrumque aliae inpedivere curae. ab Hydrunte Soletum desertum,
dein Fratuentium, portus Tarentinus, statio Miltiopes, Lupia, Balesium,
Caelia, Brundisium L p. ab Hydrunte, in prmis Italiae portu nobile ac velut
certiore transitu sicuti longiore, excipiente Illyrici urbe Durrachio CCXXV
traiectu.
|
|
|
|
003.102
|
Brundisio
conterminus Poediculorum ager. novem adulescentes totidemque virgines ab
Illyris XII populos genuere. Poediculorum oppida Rudiae, Gnatia, Barium, amnes
Iapyx a Daedali filio rege, a quo et Iapygia Acra, Pactius, Aufidus ex
Hirpinis montibus Canusium praefluens.
|
|
|
|
003.103
|
hinc
Apulia Dauniorum cognomine a duce Diomedis socero, in qua oppidum Salapia
Hannibalis meretricio amore inclutum, Sipuntum, Urvia, amnis Cerbalus,
Dauniorum finis, portus Aggasus, promunturium montis Gargani, a Sallentino
sive Iapygio CCXXXIIII ambitu Gargani, portus Garnae, lacus Pantanus, flumen
portuosum Fertor. Teanum Apulorum itemque Larinum, Cliternia, Tifernus amnis.
inde regio Frentana.
|
|
|
|
003.104
|
ita
Apulorum genera tria: Teani a duce e Grais; Lucani subacti a Calchante, quae
nunc loca tenent Atinates; Dauniorum praeter supra dicta coloniae Luceria,
Venusia, oppida Canusium, Arpi, aliquod Argos Hippium Diomede condente, mox
Argyripa dictum. Diomedes ibi delevit gentes Monadorum Dardorumque et urbes
duas, quae in proverbii ludicrum vertere, Apinam et Tricam.
|
|
|
|
003.105
|
cetera
intus in secunda regione Hirpinorum colonia una Beneventum auspicatius mutato
nomine, quae quondam appellata Maleventum, Aeculani, Aquiloni, Abellinates
cognomine Protropi, Compsani, Caudini, Ligures qui cognominantur Corneliani
et qui Baebiani, Vescellani. Ausculani,Aletrini, Abellinates cognominati
Marsi, Atrani, Aecani, Alfellani, Atinates, Arpani, Borcani, Collatini,
Corinenses et nobiles clade Romana Cannenses, Dirini, Forentani, Genusini,
Herdonienses, Irini, Larinates cognomine Frentani, Metinates ex Gargano,
Mateolani, Neretini, Natini, Rubustini, Silvini, Strapellini, Turnantini,
Vibinates, Venusini, Ulurtini. — Calabrorum mediterranei Aezetini,
Apamestini, Argetini, Butuntinenses, Deciani, Grumbestini, Norbanenses,
Palionenses, Stulnini, Tutini. — Sallentinorum Aletini, Basterbini, Neretini,
Uzentini, Veretini.
|
|
|
|
003.106
|
Sequitur
regio quarta gentium vel fortissimarum Italiae. in ora Frentanorum a Tiferno
flumen Trinium portuosum, oppida Histonium, Buca, Hortona, Aternus amnis.
intus Anxani cognomine Frentani, Carecini Supernates et Infernates,
Iuanenses. — Marrucinorum Teatini. — Paelignorum Corfinienses, Superaequani,
Sulmonenses. — Marsorum Anxiatini, Antinates, Fucentes, Lucenses, Marruvini.
— Albensium Alba ad Fucinum lacum. — Aequiculanorum Cliternini, Carseolani. —
|
|
|
|
003.107
|
Vestinorum
Angulani, Pennienses, Peltuinates, quibus iunguntur Aufinates Cismontani. —
Samnitium, quos Sabellos et Graeci Saunitas dixere, coloniae Bovianum Vetus
et alterum cognomine Undecumanorum, Aufidenates, Aesernini, Fagifulani,
Ficolenses, Saepinates, Tereventinates. — Sabinorum Amiternini, Curenses, Forum
Deci, Forum Novum, Fidenates, Interamnates, Nursini, Nomentani, Reatini,
Trebulani qui cognominantur Mutuesci et qui Suffenates, Tiburtes, Tarinates.
|
|
|
|
003.108
|
in
hoc situ ex Aequicolis interiere Comini, Tadiates, Caedici, Alfaterni.
Gellianus auctor est lacu Fucino haustum Marsorum oppidum Archippe, conditum
a Marsya duce Lydorum; item Vidicinorum in Piceno deletum a Romanis
Valerianus. Sabini, ut quidam existimavere, a religione et deum cultu Sebini
appellati, Velinos accolunt lacus, roscidis collibus.
|
|
|
|
003.109
|
Nar
amnis exhaurit illos sulpureis aquis Tiberim ex his petens, replet e monte
Fiscello Avens iuxta Vacunaenemora et Reate in eosdem conditus. at ex alia
parte Anio, in monte Trebanorum ortus, lacus tris amoenitate nobiles, qui
nomen dedere Sublaqueo, defert in Tiberim. in agro Reatino Cutiliae lacum, in
quo fluctuetur insula, Italiae umbilicum esse M. Varro tradit. infra Sabinos
Latium est, a latere Picenum, a tergo Umbria, Appennini iugis Sabinos
utrimque vallantibus.
|
|
|
|
003.110
|
Quinta
regio Piceni est, quondam uberrimae mutitudinis.CCCLX Picentium in fidem p.
R. venere. orti sunt a Sabinis voto vere sacro. tenuere ab Aterno amne, ubi
nunc ager Hadrianus et Hadria colonia a mari VI. flumen Vomanum, ager
Praetutianus Palmensisque, item Castrum Novum, flumen Batinum, Truentum cum
amne, quod solum Liburnorum in Italia relicum est, flumina Albula, Tessuinum,
Helvinum, quo finitur Praetutiana regio et Picentium incipit.
|
|
|
|
003.111
|
Cupra
oppidum, Casteelum Firmanorum et super id colonia Asculum, Piceni nobilissima
intus, Novana. in ora Cluana, Potentia, Numana a Siculis condita, ab iisdem
colonia Ancona, adposita promunturio Cunero in ipso flectentis se orae
cubito, a Gargano CLXXXIII. intus Auximates, Beregrani, Cingulani, Cuprenses cognomine
Montani, Falerienses, Pausulani, Planinenses, Ricinenses, Septempedani,
Tolentinates, Traienses, Urbesalvia Pollentini.
|
|
|
|
003.112
|
Iungetur
his sexta regio Umbriam conplexa agrumque Gallicum citra Ariminum. ab Ancona
Gallica ora incipit Togatae Galliae cognomine. Siculi et Liburni plurima eius
tractus tenuere, in primis Palmensem, Praetutianum Hadrianumque agrum. Umbri
eos expulere, hos Etruria, hanc Galli. Umbrorum gens antiquissima Italiae
existimatur, ut quos Ombrios a Graecis putent dictos, quod in inundatione
terrarum imbribus superfuissent.
|
|
|
|
003.113
|
trecenta
eorum oppida Tusci debellasse reperiuntur. nunc in ora flumen Aesis,
Senagallia, Metaurus fluvius, coloniae Fanum Fortunae, Pisaurum cum amne et
intus Hispellum,Tuder. de cetero Amerini, Attidiates, Asisinates, Arnates,
Aesinates, Camertes, Casuentillani,Carsulani, Dolates cognomine Sallentini,
Fulginiates, Foroflaminienenses, Foroiulienses cognomine Concupienses,
Forobrentani, Forosempronienses,Iguini, Interamnates cognomine Nartes,Mevanates,
Mevaniolenses, Matilicates,Narnienses, quod oppidum Nequinum antea vocitatum
est,
|
|
|
|
003.114
|
Nucerini
cognomine Favonienses et Camellani,Ocriculani, Ostrani, Pitinates cognomine
Pisuertes et alii Mergentini, Plestini, Sentinates, Sarsinates,Spoletini,
Sestinates, Suillates, Tadinates,Trebiates, Tuficani,Tifernates cognomine
Tiberini et alii Metaurenses, Vesinicates, Urvinates cognomine Metaurenses et
alii Hortenses, Vettonenses, Vindinates, Visuentani. in hoc situ interiere
Feliginates et qui Clusiolum tenuere supra Interamnam et Sarranates cum
oppidis Acerris quae Vafriae cognominabantur, Turocaelo quod Vettiolum, item
Solinates, Curiates, Falinates, Sapinates. interiere et Arinates cum
Crinivolo et Usidicani et Plangenses, Paesinates, Caelestini. Ameriam supra
scriptam Cato ante Persei bellum conditam annis DCCCCLXIII prodit.
|
|
|
|
003.115
|
Octava
regio determinatur Arimino, Pado, Appennino. in ora fluvius
Crustumium,Ariminum colonia cum amnibus Arimino et Aprusa, fluvius Rubico,
quondam finis Italiae. ab eo Sapis et Utis et Anemo, Ravenna Sabinorum
oppidum cum amne Bedese, ab Ancona CV, nec procul a mari Umbrorum Butrium.
intus coloniae Bononia, Felsina vocitata tum cum princeps Etruriae esset,
Brixillum, Mutina, Parma, Placentia.
|
|
|
|
003.116
|
oppida
Caesena, Claterna, Fora Clodi, Livi, Popili, Druentinorum, Corneli, Licini,
Faventini, Fidentini, Otesini, Padinates, Regienses a Lepido, Solonates
Saltusque Galliani qui cognominantur Aquinates, Tannetani, Veleiates
cognomine Vetti Regiates, Urbanates. in hoc tractu interierunt Boi, quorum
tribus CXII fuisse auctor est Cato, item Senones, qui ceperunt Romam.
|
|
|
|
003.117
|
Padus,
e gremio Vesuli montis celsissimum in cacumen Alpium elati finibus Ligurum
Bagiennorum visendo fonte profluens condensque se cuniculo et in
Forovibiensium agro iterum exoriens, nullo amnium claritate inferior, Graecis
dictus Eridanus ac poena Phaethontis inlustratus, augetur ad canis ortus
liquatis nivibus, agris quam navigiis torrentior, nihil tamen ex rapto sibi
vindicans atque, ubi linquit, ubertate largitor.
|
|
|
|
003.118
|
CCC
p. a fonte addens meatu duo de LXXXX nec amnes tantum Appenninos Alpinosque
navigabiles capiens, sed lacus quoque inmensos in eum sese exonerantes, omni
numero XXX flumina in mare Hadriaticum defert, celeberrima ex iis Appennini
latere Iactum, Tanarum, Trebiam Placentinum, Tarum, Inciam, Gabellum,
Scultennam, Rhenum, Alpium vero Sturam, Orgum, Durias duas, Sesitem, Ticinum,
Lambrum, Adduam, Ollium, Mincium.
|
|
|
|
003.119
|
nec
alius amnium tam brevi spatio maioris incrementi est. urguetur quippe aquarum
mole et in profundum agitur, gravis terrae, quamquam diductus in flumina et
fossas inter Ravennam Altinumque per CXX, tamen, qua largius vomit, Septem
Maria dictus facere. Augusta fossa Ravennam trahitur, ubit Padusa vocatur,
quondam Messanicus appellatus. proximum inde ostium magnitudinem portus habet
qui Vatreni dicitur, qua Claudius Caesar e Britannia triumphans praegrandi
illa domo verius quam nave intravit Hadriam.
|
|
|
|
003.120
|
hoc
ante Eridanum ostium dictum est, ab aliis Spineticum ab urbe Spina, quae fuit
iuxta, praevalens, ut Delphicis creditum est thesauris, condita a Diomede.
auget ibi Padum Vatrenus amnis ex Forocorneliensi agro. proximum inde ostium
Caprasiae, dein Sagis, dein Volane, quod ante Olane vocabatur, omnia ea fossa
Flavia, quam primi a Sagi fecere Tusci egesto amnis impetu per transversum in
Atrianorum paludes quae Septem Maria appellantur, nobili portu oppidi
Tuscorum Atriae, a quo Atriaticum mare ante appellabatur quod nunc Hadriaticum.
|
|
|
|
003.121
|
inde
ostia plena Carbonaria, Fossiones ac Philistina, quod alii Tartarum vocant,
omnia ex Philistinae fossae abundatione nascentia, accedentibus Atesi ex
Tridentinis Alpibus et Togisono ex Patavinorum agris. pars eorum et promum
portum facit Brundulum, sicut Aedronem Meduaci duo ac fossa Clodia. his se
Padus miscet ac per haec effundit, plerisque, ut in Aegypto Nilus quod vocant
Delta, triquetram figuram inter Alpes atque oram maris facere proditus,
stadiorum II circuitu.
|
|
|
|
003.122
|
pudet
a Graecis Italiae rationem mutuari, Metrodorus tamen Scepsius dicit, quoniam
circa fontem arbor multa sit picea, quales Gallice vocentur padi, hoc nomen
accepisse, Ligurum quidem lingua amnem ipsum Bodincum vocari, quod significet
fundo carentem. cui argumento adest oppidum iuxta Industria vetusto nomine
Bodincomagum, ubi praecipua altitudo incipit.
|
|
|
|
003.123
|
Transpadana
appellatur ab eo regio undecima, tota in mediterraneo, cui marina cuncta
fructuoso alveo inportat. oppida Vibi Forum, Segusio, coloniae ab Alpium
radicibus Augusta Taurinorum — inde navigabili Pado — antiqua Ligurum stirpe,
dein Salassorum Augusta Praetoria iuxta geminas Alpium fores, Graias atque
Poeninas — his Poenos, Grais Herculem transisse memorant —, oppidum Eporedia
Sibyllinis a populo Romano conditum iussis. eporedias Galli bonos equorum
domitores vocant.
|
|
|
|
003.124
|
Vercellae
Libiciorum ex Salluis ortae, Novaria ex Vertamocoris, Vocontiorum hodieque
pago, non, ut Cato existimat, Ligurum, ex quibus Laevi et Marici condidere
Ticinum non procul a Pado, sicut Boi Transalpibus profecti Laudem Pompeiam,
Insubres Mediolanum. Oromobiorum stirpis esse Comum atque Bergomum et Licini
Forum aliquotque circa populos auctor est Cato, sed originiem gentis ignorare
se fatetur, quam docet Cornelius Alexander ortam a Graecia interpretatione
etiam nominis vitam in montibus degentium.
|
|
|
|
003.125
|
in
hoc situ interiit oppidum Oromobiorum Parra, unde Bergomates Cato dixit
ortos, etiamnum prodente se altius quam fortunatius situm. interiere et Caturiges,
Insubrum exsules, et Spina supra dicta, item Melpum opulentia praecipuum,
quod ab Insubribus et Bos et Senonibus deletum eo die, quo Camillus Veios
ceperit, Nepos Cornelius tradidit.
|
|
|
|
003.126
|
Sequitur
decima regio Italiae, Hadriatico mari adposita, cuius Venetia, fluvius Silis
ex montibus Tarvisanis, oppidum Altinum, flumen Liquentia ex montibus
Opiterginis et portus eodem nomine, colonia Concordia, flumina et portus
Reatinum, Tiliaventum Maius Minusque, Anaxum, quo Varamus defluit, Alsa, Natisa
cum Turro, praefluentes Aquileiam coloniam XV p. a mari sitam.
|
|
|
|
003.127
|
Carnorum
haec regio iunctaque Iapudum, amnis Timavus, castellum nobile vino Pucinum,
Tergestinus sinus, colonia Tergeste,XXXIII ab Aquileia. ultra quam sex milia
p. Formio amnis, ab Ravenna CLXXXVIIII, anticus auctae Italiae terminus, nunc
vero Histriae. quam cognominatam a flumine Histro, in Hadriam effluente e
Danuvio amne eodemque Histro exadversum Padi fauces, contrario eo percussu
mari interiecto dulcescente, plerique dixere falso, et Nepos etiam Padi
accola;
|
|
|
|
003.128
|
nullus
enim ex Danuvio amnis in mare Hadriaticum effunditur. deceptos credo, quoniam
Argo navis flumine in mare Hadriaticum descendit non procul Tergeste, nec iam
constat quo flumine. umeris travectam Alpis diligentiores tradunt, subisse
autem Histro, dein Savo, dein Nauporto, cui nomen ex ea causa inter Emonam
Alpisque exorienti.
|
|
|
|
003.129
|
Histria
ut paeninsula excurrit. latitudinem eius XL, circuitum CXXV prodidere quidam,
item adhaerentis Libruniae et Flanatici sinus, alii CCXXV, alii Liburniae
CLXXX. nonnulli in Flanaticum sinum Iapudiam promovere a tergo Histriae CXXX,
dein Libruniam CL fecere. Tuditanus, qui domuit Histros, in statua sua ibi
inscripsit: AN AQVILEIA AD TITIVM FLVMEN STADIA MM. oppida Histriae civium
Romanorum Agida, Parentium, colonia Pola, quae nunc Pietas Iulia, quondam a
Colchis condita; abest a Tergeste CV. mox oppidum Nesactium et — nunc finis
Italiae — fluvius Arsia. ad Polam ab Ancona traiectus CXX p. est.
|
|
|
|
003.130
|
In
mediterraneo regionis decimae coloniae Cremona, Brixia Cenomanorum agro,
Venetorum autem Ateste et oppida Acelum, Patavium, Opitergium, Belunum,
Vicetia. Mantua Tuscorum trans Padum sola reliqua. Venetos Troiana stirpe
ortos auctor est Cato, Cenomanes iuxta Massiliam habitasse in Volcis.
Feltrini et Tridentini et Beruenses Raetica oppida, Raetorum et Euganeorum
Verona, Iulienses Carnorum. dein, quos scrupulosius dicere non attineat,
Alutrenses, Asseriates, Flamonienses Vanienses et alii cognomine Carici, Foroiulienses
cognomine Transpadani, Foretani, Nedinates, Quarqueni, Tarvisani, Togienses,
Varvari.
|
|
|
|
003.131
|
in
hoc situ interiere per oram Irmene, Pellaon, Palsicium, ex Venetis Atina et
Caelina, Carnis Segesta et Ocra, Tauriscis Noreia. et ab Aquileia ad XII
lapidem deletum oppidum etiam invito senatu a M. Claudio Marcello L. Piso
auctor est. In hac regione et undecuma lacus incluti sunt
amnesque eorum partus aut alumni, si modo acceptos reddunt, ut Adduam Larius,
Ticinum Verbannus, Mincium Benacus, Ollium Sebinnus, Lambrum Eupilis, omnes
incolas Padi.
|
|
|
|
003.132
|
Alpis
in longitudinem |X| p. patere a Supero mari ad Inferum Caelius tradit,
Timagenes XXV p. deductis, in latitudinem autem Cornelius Nepos C, T. Livius
III stadiorum, uterque diversis in locis. namque et centum milia excedunt
aliquando, ubi Germaniam ab Italia summovent, nec LXX inplent reliqua sui
parte graciles, veluti naturae providentia. latitudo Italiae subter radices
earum a Varo per Vada Sabatia, Taurinos, Comum, Brixiam, Veronam, Vicetiam,
Opitergium, Aquileiam, Tergeste, Polam, Arsiam DCCXLV p. colligit.
|
|
|
|
003.133
|
Incolae
Alpium multi populi, sed inlustres a Pola ad Tergestis regionem Fecusses,
Subocrini, Catali, Menoncaleni iuxtaque Carnos quondam Taurisci appellati,
nunc Norici. his contermini Raeti et Vindolici, omnes in multas civitates
divisi. Raetos Tuscorum prolem arbitrantur a Gallis pulsos duce Raeto. verso
deinde in Italiam pectore Alpium Latini iuris Euganeae gentes, quarum oppida
XXXIIII enumerat Cato.
|
|
|
|
003.134
|
ex
iis Trumplini, venalis cum agro suis populus, dein Camunni conpluresque
similes finitimis adtributi muicipis. Lepontios et Salassos Tauriscae gentis
idem Cato arbitratur; ceteri fere Lepontios relictos ex comitatu Herculis
interpretatione Graeci nominis credunt, praeustis in transitu Alpium nive
membris. eiusdem exercitus et Graios fuisse Graiarum Alpium incolas
praestantesque genere Euganeos, inde tracto nomine. caput eorum Stoenos.
|
|
|
|
003.135
|
Raetorum
Vennonienses Sarunetesque ortus Rheni amnis accolunt, Lepontiorum qui Uberi
vocantur fontem Rhodani eodem Alpium tractu. sunt praeterea Latio donati
incolae, ut Octodurenses et finitimi Ceutrones, Cottianae civitates et Turi
Liguribus orti, Bagienni Ligures et qui Montani vocantur Capillatorumque
plura genera ad confinium Ligustici maris.
|
|
|
|
003.136
|
Non
alienum videtur hoc loco subicere inscriptionem e tropaeo Alpium, quae talis
est: IMP : CAESARI DIVI FILIO AVG : PONT : MAX : IMP : XIIII
: TR : POT : XVII : S : P : Q : R : QVOD EIVS DVCTV AVSPICIISQVE GENTES
ALPINAE OMNES QVAE A MARI SVPERO AD INFERVM PERTINEBANT SVB IMPERIVM P : R :
SVNT REDACTAE : GENTES ALPINAE DEVICTAE TRVMPILINI : CAMVVNI : VENOSTES :
|
|
|
|
003.137
|
VENNONETES
: ISARCI : BREVNI : GENAVNES : FOCVNATES : VINDELICORVM GENTES QVATTVOR :
COSVANETES : RVCINATES : LICATES : CATENATES : AMBISONTES : RVGVSCI :
SVANETES : CALVCONES : BRIXENETES : LEPONTI : VBERI : NANTVATES : SEDVNI :
VARAGRI : SALASSI : ACITAVONES : MEDVLLI : VCEENI : CATVRIGES : BRIGIANI :
SOGIONTI : BRODIONTI : NEMALONI : EDENATES : VESVBIANI : VEAMINI : GALLITAE :
TRIVLLATI : ECDINI : VERGVNNI : EGVI : TVRI : NEMATVRI : ORATELLI : NERVSI :
VELAVNI : SVETRI.
|
|
|
|
003.138
|
Non
sunt adiectae Cottianae civitates XV, quae non fuerant hostiles, item
adtributae municipiis lege Pompeia. Haec est Italia diis
sacra, hae gentes eius, haec oppida populorum. super haec Italia, quae L.
Aemilio Paulo C. Atilio Regulo cos. nuntiato Gallico tumultu sola sine
externis ullis auxiliis atque etiam tunc sine Transpadanis equitum LXXX,
peditum DCC armavit, metallorum omnium fertilitate nullis cedit terris; sed
interdictum id vetere consulto patrum Italiae parci iubentium.
|
|
|
|
003.139
|
Arsiae
gens Liburnorum iungitur usque ad flumen Titium. pars eius fuere Mentores,
Himani, Encheleae, Bulini et quos Callimachus Peucetios appellat, nunc totum
uno nomine Illyricum vocatur generatim. populorum pauca effatu digna aut
facilia nomina. conventum Scardonitanum petunt lapides et Liburnorum
civitates XIIII, ex quibus Lacinienses, Stulpinos, Buristas, Olbonenses
nomineare non pigeat. ius Italicum habent ex eo conventu Alutae, Flanates, a
quibus sinus nominatur, Lopsi, Varvarini inmunesque Asseriates, et ex insulis
Fertinates, Curictae.
|
|
|
|
003.140
|
cetero
per oram oppida a Nesactio Alvona, Flanona, Tarsatica, Senia, Lopsica,
Ortoplinia, Vegium, Argyruntum, Corinium, Aenona, civitas Pasini, flumen
Telavium, quo finitur Iapudia. insulae eius sinus cum oppidis praeter supra
significatas Absortium,Arba, Crexi, Gissa, Portunata. rursus in continente
colonia Iader, quae a Pola CLX abest, inde XXX Colentum insula,XLIII ostium
Titi fluminis.
|
|
|
|
003.141
|
Liburniae
finis et initium Dalmatiae Scardona in amne eo XII passuum a mari. dein
Tariotarum antiqua regio et castellum Tariona, promunturium Diomedis vel, ut
alii, paeninsula Hyllis circuitu C, Tragurium civium Romanorum, marmore
notum, Siculi, in quem locum Divus Claudius veteranos misit, Salona colonia
ab Iader CXII
|
|
|
|
003.142
|
petunt
in eam iura viribus discriptis in decurias CCCXLII Delmatae, XXV Deuri, CCXXXVIIII
Ditiones, CCLXVIIII Maezei, LII Sardeates. in hoc tractu sunt Burnum,
Andetrium, Tribulium, nobilitata proeliis castella. petunt et ex insulis
Issaei, Solentini, Separi, Epetini. ab his castella Petuntium, Nareste,
Oneum. Narona colonia tertii conventus a Salona LXXX p., adposita cognomins
sui fluvio a mari XX p. M. Varro LXXXVIIII civitates eo ventitasse auctor
est;
|
|
|
|
003.143
|
nunc
soli prope noscuntur Cerauni decuriis XXIIII, Daversi XVII, Desitiates CIII,
Docleatae XXXIII, Deretini XIIII, Deraemistae XXX, Dindari XXXIII,
Glinditiones XLIIII, Melcumani XXIIII, Naresi CII, Scirtari LXXII, Siculotae
XXIIII populatoresque quondam Italiae Vardaei non amplius quam XX decuriis.
praeter hos tenuere tractum eum Ozuaei, Partheni, Cavi, Haemasi, asthitae, Arinistae.
|
|
|
|
003.144
|
a
Narone amne C p. abest Epidaurum colonia. ab Epidauro sunt oppida civium
Romanorum Rhizinium, Acruium, Butuanum, Olcinium, quod antea Colchinium
dictum est, a Colchis conditum, amnis Drino superque eum oppidum civium
Romanorum Scodra ab mari XVIII, praeterea multorum Graeciae oppidorum
deficiens memoria nec non et civitatium validarum: eo namque tractu fuere.
Labeatae, Senedi, Rudini, Sasaei, Grabaei; proprieque dicti Illyri et
Taulanti et Pyraei retinent nomen. in ora Nymphaeum promunturium. Lissum
oppidum civium Romanorum ab Epidauro C p.
|
|
|
|
003.145
|
a
Lisso Macedonia provincia. gentes Partheni et a tergo eorum Dassaretae,
montes Candaviae a Dyrrachio LXXVIII p., in ora vero Denda civium Romanorum,
Epidamnum colonia, propter inauspicatum nomen Dyrrachium appellata, flumen
Aous, a quibusdam Aeas nominatum, Apollonia, quondam Corinthiorum
colonia,IIII p. a mari recedens, cuius in finibus celebre Nymphaeum accolunt
barbari Amantes et Buliones. at in ora oppidum Oricum, a Colchis conditum.
inde initium Epiri, montes Acroceraunia, quibus hunc Europae determinavimus
sinum. Oricum a Sallentino Italiae promunturio distat LXXX.
|
|
|
|
003.146
|
A
tergo Carnorum et Iapudum, qua se fert mangus Hister, Raetis iunguntur
Norici. oppida eorum Virunum, Celeia, Teurnia, Aguntum, Iuvaum, omnia
Claudia, Flavium Solvense. Noricis iunguntur lacus Pelso, deserta Boiorum;
iam tamen colonia Divi Claudi Savaria et oppido Scarabantia Iulia habitantur.
|
|
|
|
003.147
|
Inde
glandifera Pannonia, qua mitescentia Alpium iuga per medium Illyricum a
septentrione ad meridiem versa molli in dextra ac laeva devexitate considunt.
quae pars ad mare Hadriaticum spectat, appellatur Delmatia et Illyricum supra
dictum; ad septentriones Panonia vergit. finitur inde Danuvio. in ea coloniae
Emona, Siscia. amnes clari et navigabiles in Danuvium defluunt Draus e
Noricis violentior, Saus ex Alpibus Carnicis placidior,CXX intervallo: Draus
per Serretes, Serapillos, Iasos, Andizetes, Saus per Colapianos Breucosque.
|
|
|
|
003.148
|
populorum
haec capita; praeterea Arviates, Azali, Amantini, Belgites, Catari,
Cornacates,Eravisci, Hercuniates, Latovici, Oseriates, Varciani. mons
Claudius, cuius in fronte Sardisci, in tergo Taurisci. insula in Sao
Metubarbis, amnicarum maxima. praeterea amnes memorandi: Colapis in Saum
influens iuxta Sisciam gemino alveo insulam ibi efficit quae Segestica
appellatur; alter amnis Bacunitus in Saum .... Sirmio oppido influit, ubi
civitas Sirmiensium et Amantinorum. inde XLV Taurunum, ubi Danuvio miscetur
Saus. supra influunt Valdasus, Urpanus, et ipsi non ignobiles.
|
|
|
|
003.149
|
Pannoniae
iunguntur provincia quae Moesia appellatur, ad Pontum usque cum Danuvio
decurrens. incipit a confluente supra dicto. in ea Dardani, Celegeri,
Tribali, Timachi, Moesi, Thraces Pontoque contermini Scythae. flumina clara e
Dardanis Margus, Pingus, Timachus, ex Rhodope Oescus, ex Haemo Utus, Asamus,
Ieterus.
|
|
|
|
003.150
|
Illyrici
latitudo qua maxima est CCCXXV p. colligit, longitudo a flumine Arsia ad
flumen Drinium DXXX. a Drinio ad promunturium Acroceraunium CLXXV Agrippa
prodidit, universum autem sinum Italiae et Illyrici ambitu|XVII|. in eo duo
maria quo distinximus fine, Ionium in prima parte, iinterius Hadriaticum,
quod Superum vocant.
|
|
|
|
003.151
|
Insulae
in Ausonio mari praeter iam dictas memoratu dignae nullae, in Ionio paucae
Calabro litore ante Brundisium, quarum obiectu portus efficitur, contra
Apulum litus Diomedia, conspicua monumento Diomedis, et altera eodem nomine,
a quibusdam Teutria appellata. Illyrici ora mille amplius insulis
frequentatur, natura vadoso mari aestuariisque tenui alveo intercursantibus.
clarae ante ostia Timavi calidorum fontium cum aestu maris crescentium, iuxta
Histrorum agrum Cissa, Pullariae et Absyrtides Grais dictae a fratre Medeae
ibi interfecto.
|
|
|
|
003.152
|
iuxta
eas Electridas vocavere in quibus proveniret sucinum, quod illi electrum
appellant, vanitatis Graecae certissimum documentum, adeo ut quas earum
designent haut umquam constiterit. contra Iader est Lissa et quae appellata
est, contra Liburnos Crateae aliquot nec pauciores Liburnicae, Celadussae,
contra Tragurium Bova et capris laudata Brattia, Issa civium Romanorum et cum
oppido Pharia. ab Issa Corcyra Melaena cognominata cum Cnidiorum oppido
distat XXV, inter quam et Illyricum Melite, unde catulos Melitaeos appellari
Callimachus auctor est.XV ab ea VII Elaphites, in Ionio autem mari ab Orico
MM p. Sasonis, piratica statione nota.
|
|
|